« »
 
[]« Bedum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 617a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BEDUM
BEDUM, seu Palitium molendini, in Tabulario majore S. Sergii Andeg. Ch. 29. palorum scilicet series, quæ ad continendam aquam, quo validius rotam torqueat, solet supra molendinum infigi. Hodie id Bonde vocant. At in Tabulario Conchensis Monasterii fol. 96. videtur significare ipsum rivi alveum : ibi enim Stephanus Miles de Retuchon assensum præbet, ut
cum curabunt Bedum projiciant in utramque ripam pratorum suorum cœnum
Tabularium Aptense fol. 134 :
Credo omnes res meas... cum omne earum (aquarum) introitu vel regressu, cum terminis et Bedis eorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Viget apud Lugdunenses et Sebusianos consuetudo, ut qui habet Becium, lingua patria Bief, seu echudium molendini, possit eum restaurare et mundare, atque lutum projicere in utramque partem becii seu echudii ad septem pedes dumtaxat : qui becium possidet id juris habere censetur.
Becium, aliis dicitur. Mag. Pastorale Eccl. Parisiens. lib. 2. Ch. 12. 14 :
Super curatione alvei, sive Becii molendini.
Id est, le Bec, seu ostium alvei. Tabul. S. Dionysii de Novigento Rotrodi fol. 103 :
Poterit utraque pars ductum aquæ suæ liberare, mundationem autem Beciorum et retrociorum unius partis sustinebit pars altera.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Becius, apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1694. in Vita S. Joannis Valentin. Episc :
Illo namque in loco trium ramorum Becius fuerat, in quorum medio miræ magnitudinis serpens recubans, horrifico flatu et sibilo plusquam vicina terrebat.
Vocis hujus origo Anglo-Saxonica Becc, Rivus : vocis vero Bedum Anglo-Saxonica Bed, Lectus, quod vocabulum ad rivos facile transfertur. Sic Galli dicimus, Le lit d'une Rivière pro ejus alveo. Johannes Owen in Epigrammatibus :
Angli Bed lectum vocitant, Cambrique sepulchrum ;
  Lectus enim tumulus, mortis imago sopor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Byesium in Litteris Officialis Cenoman. pro Monasterio S. Vincentii ann. 1209. ex Archivo ejusdem loci :
Præterea ipse Galterius habebit de quolibet mansionario villæ annuatim per manum Prioris auxilium unius diei ad Byezia molendinorum ad bladum reparanda.