« »
 
[]« Bedelli » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 616a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BEDELLI
BEDELLI. Apparitores minores, qui ad judicia citabant, et Baillivorum et judicum pedaneorum sententias, eaque officia, quæ minus videbantur honesta, exsequebantur. Vetus Consuetudo Normanniæ 1. part. sect. 1. cap. 11 :
Li Bedel sont li mineur Serjant, qui doivent prendre les nans, et les offices faire, que ne sont pas si honestes, et les meneures semonces.
In Lat. ap. Ludewig. cap. 7. § 6. Edictum S. Ludovici ann. 1254. ad coercendos Baillivorum defectus :
Senescalli autem nostri et inferiores baillivi caveant sibi a multitudine Bedellorum, et quanto paucioribus poterunt, sint contenti ad curiarum exequenda præcepta, et illos nominent in assisia publica, aut vero pro Bedellis minime habeantur.
Nec injuria Ludovicus bedellorum numerum inhibuit, qui graves semper populo habiti sunt. Unde Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 876 :
Officiales mali prædonibus pejores sunt. Pagenses nempe latrunculos, fugiendo seu divertendo, devitare possunt : versipelles vero Bedellos nullatenus sine damno declinare queunt.
Hinc Bedellos Willelmus Brito in Vocab. Angarios, compulsores injustos esse ait. Exactorum et publicanorum præterea officium egisse bedellos colligimus ex Mathæo Paris ann. 1257. dum Fratres Minores et Prædicatores Papæ telonarios et Bedellos factos scribit. Et alibi :
Nullus forestarius vel Bedellus faciat de cætero scotallum, vel colligat garbas.
Apud Scotos etiam bedellorum officium fuit citare. Leges Burgor. Scoticor. cap. 112 :
Citatio facta in burgo super burgensem per servientem domini Regis, sine Bedello ejusdem burgi non est valida.
Eorum præterea erat nanna seu pignora capere, ex laudata Normannica Consuetudine, et iisdem Legibus cap. 47. et ex Fleta lib. 1. cap. 18. § 2. Adde easdem Leges Burgor. cap. 62. Iter Camerarii Scotici cap. 3. Concilium Lambethense ann. 1261. cap. de apparitoribus sive Bedellis, et Baronium ann. 1164. etc. De vocabuli etymo varia tradunt. Skeneus a pedo hoc est, a baculo, deducit, propterea quod hujusmodi servientes virga aut baculo uterentur. Quam sententiam improbant Spelmannus, Watsius, et Somnerus, qui a Saxonica voce, Bidele, quæ præconem significat, deducunt. Vide Edwardum Cokum ad Littleton. et Menagium in Etym. Gall. Vide Budallus 2. Plura apud Haltaus. Gloss. German. [] voce Buttel. De etymo confer Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 56. et 82. vocibus Bitel et Butil.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bedelli Ecclesiarum. Concil. Hisp. tom. 4. pag. 667. col. 2. ex Regula consueta Toribii Archiep. Limæ :
In antecessum ibi Bedellus, post hunc sacrista cum thuribulo, et post eum acoluthi cum candelabris, etc.
Hos Ecclesiarum ut et Universitatum Bedellos etiamnum appellamus Bedeaux.
P. Carpentier, 1766.
Bedellus Provinciæ, sub hoc titulo Chartam Ottonis march. Brandeburg. ann. 1196. subscribit Wasmodus de Heckelinge, apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 541.
Bedelli Universitatum. Literæ Johannis Regis Franc. ann. 1350. pro Universitate Montispessulana tom. 2. Ordinat Reg. Franc. pag. 514 :
Cumque in dicta Universitate habeant esse et consueverint hactenus plures Bedelli, videlicet Bedellus generalis, et Bedellus Universitatis, nec non etiam Bedellus collegii, et pro quolibet Doctore actu legente in utroque jure, prædictorum unus Bedellus, qui ibidem Banquerii communiter nuncupantur.
Leges Alfonsi IX. Castellæ Regis 2. part. tit. 31. leg. 10 :
La Universidad de los Escolares deve aver su mensajero, que llamen en Latin Bidollus, etc.
Subbedellus, in Provinciali Ecclesiæ Cantuarensis p. 316. 2. Edit. et in Concilio Lambethensi ann. 1261.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bedellatus, Officium Bedelli, apud Gomerium lib. 8. de Rebus gestis Francisci Ximenii, p. 1148.