« Beduini » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 616c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BEDUINI
BEDUINI, Populi qui Arabiam incoluere, Halapiam et Crachum versus, nullis certis sedibus,
nec in urbibus aut pagis, sed in tabernaculis degentes, unde ita appellati. Nam auctor est
Abrahamus Ecchellensis in Hist. Arabum cap. 1. quos Scenitas Strabo appellat,
Baduinos a badia, deserto dictos. Sed ab harum partium Consule Francico
accepi, etiamnum Arabes Beduinos quosvis rusticos appellare. Horum frequens mentio
occurrit apud Scriptores Rerum Hierosolymit. Auctor Historiæ Expeditionis Friderici I.
Imp. apud Canisium tom. 5. Antiq. lect. :
Est autem consuetudo incolarum illius terræ qui silvestres Turci, sive Bedewini dicuntur, carere domibus, et omni tempore degendo in tabernaculis, de pascuis ad pascua se transferre cum gregibus et armentis.Et apud Jacobum de Vitriaco Hist. Orient. lib. 3. inter Anecdota Marten. tom. 3. col. 281 :
Alii sunt Beduini homines agrestes, quos vulgo silvestres Turcos appellant, semper in campestribus habitantes, nullam habitantes patriam neque domum : pecoribus vero et cunctis animalibus abundant, quæ nunc in terra Sarracenorum, nunc in terra Christianorum, accepta licentia, pascuntur. Isti plurimi sunt et per provinciam turmatim divisi, carnibus et lacte vescuntur, et ovinis pellibus et caprinis vestiuntur. Semper sub nudo aëre cubant, nisi nimia pluvia eos gravaverit. Tentoria habent de pellibus animalium. Amici fortunæ sunt ; quem vident prævalere viribus adjuvant. Proditores maximi sunt, latrones insignes. Pileos rubeos portant, et peplum circa pileum circinnatum. Quando nos prævalemus adversus Sarracenos, tunc fratres et amici nostri sunt : si vero Sarraceni prævalent adversus nos, ad ipsos declinant, etc, Biduinoseosdem vocat Radulphus Coggeshale in Chron. Terræ Sanctæ apud eumdem Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 548. et 560. MS :
Fabul. tom. 1. pag. 117.Auque paien ne Torc ne BeduinNe me forfirent vallant un Angevin.
In Epistola Episcopi Acconensis ad Honorium PP. tom. 8. Spicilegii Acheriani, Bebduni perperam vocantur. Agunt vero de Beduinis Albertus Aq. lib. 12. cap. 31. Aithonus cap. 35. 51. 55. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 38. lib. 3. part. 14. cap. 2. Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 10. Brocardus in Descript. Terræ sanctæ, etc. Perperam Beduinos cum Assasinis confundit Joinvilla pag. 48. uti monuimus in Notis ad hunc Scriptorem.Il at pis fait c'un Beduyn,Qu'il at son asne BauduynMis en la terre beneoite.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beduvii, Iidem qui Beduini. Vide Jacobum de Vitriaco lib. 3. Historiæ Orientalis
apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 273.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bolduini, Eadem notione. Epistola Episcopi Acconensis Spicileg. Acher. tom. 8. pag. 375 :
Nostris autem pariter redeuntibus, Bolduini eorum habentes equos agiles, posteriores a longe sequebantur.