« »
 
[]« 1 belfredus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 619c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BELFREDUS1
1. BELFREDUS, Berfredus, Verfredus, Berefridus, Bilfredus, Balfredus, Berfreit, Belfragium. Hæc omnia unum sonant, Gall. Beffroy. Sic vero appellata machina bellica lignea in modum excelsioris turris [] exstructa, variis tabulatis, cœnaculis seu stationibus constans, rotisque quatuor vecta ; tantæ proceritatis, ut ejus fastigium, oppidorum et castrorum obsessorum muros æquaret ; cujus parietes, vel tabulis vel cratibus colligati, coriis taurinis et equinis, operti erant, ut ab ignium inextinguibilium ejaculationibus damnum non paterentur. In cœnaculis autem collocabantur milites qui in hostes continuo tela vibrabant, aut sagittas emittebant : infra vero viri robore præstantes magnis impulsibus muris machinam admovebant. Describitur non semel ejusmodi machina a Scriptoribus, tacito licet Berfredi nomine : a Leone Imp. in Tacticis cap. 15. num. 30. Alberto Aqu. lib. 6. cap. 11. lib. 7. cap. 3. Guiberto de Gestis Dei lib. 6. cap. 18. lib. 7. cap. 7. Ægidio Monacho Aureæ vallis in Alberone II. cap. 35. Tudebodo lib. 5. pag. 805. Froissart. 1. vol. cap. 111. præterea a Poeta vernaculo in Poemate, cui titulus, le Roman de Garin :
Un engin fet, de tel parler n'oi,
Qui ot de haut cent piez tos enterins.
Pres de la porte fist venir tel engin,
A sept estages tot droit de fust chesmin,
Arbalestriers i a mis jusqu'à vint,
Bien fu cloez, couvert de cuir boli.
Modum vero construendorum Berfredorum, vel saltem ejusmodi turrium, quas ad urbium et castrorum muros admovere solebant, describit Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 22. Πυργοϰάστελλοι dicuntur in Chronico Alexandr. pag. 900. 906.
P. Carpentier, 1766.
Hist. Cortus. lib 2. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 816 :
In paucis vero diebus suburbia civitatis fuerunt munita spaldis, foveis et Belfredis.
Occurrit præterea col. 823. et tom. 19. col. 774. Baffrai, apud Joinvil. in Hist. S. Ludov. edit. Cang. pag. 37 :
Et pour garder ceulx qui feroient ladite chaussée, il fit faire deux Baffraiz, que on appelle chas chateilz. Beffrois que l'en appelle chas-chastiaus,
in edit reg. pag. 42.
P. Carpentier, 1766.
Belfredum, in Annal. Mediol. ad ann. 1330. apud eumd. Murator. tom. 16. col. 705 :
Unde in ripa fluminis Ticinelli scondegardas et Belfreda xl. erexerunt.
Berfredus. Ordericus Vital. lib. 8 :
Ingentem machinam, quam Berfredum vocitant, contra munitionem erexit, et copiose bellicis apparatibus instruxit.
Et mox :
Insecutores armigerum quemdam fecerunt in Berfredum ascendere, et a boreali plaga ignem immittere.
Lib. 12 :
Carpentarios Berfredum facientes docebat.
Epist. Friderici Imper. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 909. E :
Robur scilicet ac munimentum totius Bulgariæ in Berfredis ac propugnaculis contra honorem Dei et vivificæ Crucis, in nostrum ac totius Christianitatis excidium præcepit communiri.
Berfreit, et Berefreid. Willelmus Malmesb. l. 4. Hist. pag. 141 :
Alterum (machinamentum) fuit pro lignorum penuria turris non magna, in modum ædificiorum facta, Berefreid (al. Berfreit) appellant, quod fastigium murorum æquaret.
Simeon Dunelm. de Gestis Angl. ann. 1123 :
Videns autem Rex se non ac disposuerat proficere, ligneam turrim, quam Berfreit vocant, erexit.
Belfragium. Wil. Armoricus lib. 2. Philipp. pag. 119 :
Cratibus et lignis rudibus Belfragia surgunt,
Turribus alta magis et mœnibus, unde valerent
Agmina missilibus, telisque quibuslibet uti,
Devexosque hostes facili prosternere jactu.
Bertefredus, in Charta Innocentii [] II. PP. apud Ughellum in Episcopis Bergomensibus.
Bilfredus, apud Rolandinum in Chron. lib. 1. cap. 8. lib. 4. cap. 2. lib. 6. cap. 6. lib. 12. cap. 6. Jacobus Hemricurtius in Speculo Hasbanico pag. 180 :
Fist faire à Flemale.... un Belfroit environneit de fosseis, et le nommat le Heis.
Verfredus, in Epistola Friderici 1. apud Willelm. Hedam ann. 1190. pag. 320. 1. Edit.
Baltefredus, in Charta Blanchæ de Sabaudia uxoris Galeacii Comitis Virtutum.
Balfridus, in Charta Communiæ Suession. Belfroy, in Consuetud. Atrebatensi antiq. art. 98. nova art. 145.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Batifredus, in Chron. Antonii Godi apud Murator. tom. 8. col. 72 :
Valles... spaldatæ et munitæ Betifredis ac foveis amplissimis undique circumdatæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bitefredus, et Bitifredus, in Chron. Parmensi ad ann. 1308. apud Murator. tom. 9. col. 872 :
Munivit de Bitefredis et beltreschis et aliis necessariis ad defensionem.
Ibidem col. 773 :
Construxit.... Bitifredos et batreschas et pontes levatores.
Occurrit etiam apud Albertinum Mussatum de Gestis Henrici VII. lib. 6. rubr. 6. apud eumdem Murator. tom. 10. col. 423.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Butifredus. Memoriale Potestatum Regiens. ann. 1288. apud Murator. tom. 8. col. 1172 :
Intraverunt locum S. Stephani, et ibi castrum reædificaverunt, ducentes de Mantua et Verona Butifredos, et machinas et palancatum.
Regimina Paduæ ad ann. 1320. ibidem col. 433 :
Multi ex eis ascendentes super Butifredum et spaldum, et interficientes custodes.