« »
 
[]« Belonardus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 623b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BELONARDUS
BELONARDUS, pro Belowardus, vel Bolovardus, Germanis Bolwerd et Bollwerct, Gallis Boulevart. Propugnaculum, Aggeres quibus urbes muniuntur. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 5. pag. 291. ex epist. ann. 1480. ad Papam missa de obsidione Rhodi a Turcis :
Civitatem quoque omni ex parte diruere proponunt, et quod mente concipiunt opere demonstrant ; ad id quoque exequendum bombardiis et mortariis muros circumdant, verberant, diruunt turres novem en Belonardos, magistratusque palatia concurrunt (f. concutiunt) et prosternunt.