![[]](img/image.png)
2. BENDARE, Vincire, alligare, Gall. Lier, garroter. Inquisit. ann. 1268. ex schedis
Pr. :
Item dixit, quod Petrus Evesque de Monte-pavono habuit rem cum sorore uxoris suæ per violentiam, in curtibus Vallis Majoris ; propter quod fuit captus : et ipse vidit eum captum apud Montem-pavonum, et Bendatum vidit eum adduci ad furcas, ut suspenderetur.