« »
 
BENEDICTIO 1, BENEDICTIO 4.
[]« 1 benedictio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 625a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENEDICTIO1
1. BENEDICTIO, apud Hebræos, elevatis manibus tradebatur ; nam legimus Levit. cap. 9. Aaronem manum ad populum extendentem ei benedictionem impertitum esse. Qua quidem benedictione divini auxilii imprecatio significabatur, ut ex cap. 8. Exodi colligitur. Et Christus ipse ascensurus in cœlum, Elevatis manibus suis, inquit Lucas cap. 24. benedixit Apostolis. Neque aliter benedictionem dedere primi Christiani, quam elevatis manibus, seu potius manuum impositione. S. Ambrosius lib. 1. de Pœnitentia cap. 7 :
Cum ergo manus imponitis, et benedictionis opus creditis.
Et S. Hieronymus Epist. ad Eustochium :
Extenta manu, ut benedicere eos putes, si nescias, pretia accipiunt salutandi.
Usus etiam obtinuit, ut eadem, quam extendebant manu, signum Crucis deducerent, quod ex traditione Apostolorum acceptum plerique censent.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Beneisson, Beneichon et Bonoizon. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Beneistre, Benedicere. Beneisson, Benedictio. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 129. Chartoph. reg. ch. 280 :
Ainsi comme le curé vouloit Benistre le lit desdiz mariez, etc.
Epist. ann. 1282. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1065 :
Alianor par la grace de Dieu roine d'Engleterre au roy nostre filz ; salus et notre Bonoizon.
Vita J. C. MS :
Puis s'aprocha vers Lazaron,
Si li donna la Beneichon.
Benedictio super Plebem, quæ solius erat Episcopi. Hanc tamen impertiebat in Missa, post Dominicam orationem, et ante Communionem. Finita enim oratione Dominica, Diaconus, annuente Episcopo, dicebat :
Humiliate vos ad benedictionem,
et populus respondebat :
Deo gratias.
Tum Episcopus hanc benedictionem dicebat :
Benedicat vos omnipotens Dominus, etc.
Inde accipiens partem Corporis Domini, dicebat :
Pax Domini sit semper vobiscum.
Vide Concil. Agath. can. 44. Regiense can. 5. Epaon. can. 35. Toletan. IV. cap. 17. Micrologum cap. 21. et quæ eruditus Menardus notavit ad Librum Sacrament. Gregorii Mag. pag. 27.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solemnem hanc populi benedictionem Presbyteri olim, quemadmodum et Episcopi, usurparunt, quamdiu apud nostros in usu fuit antiqua liturgia, quam Gallicanam vocant. Vide Glossar. med. Græc. voce Εὐλογία, in Append. col. 75. Verum ut aliquod interponeretur discrimen Episcopum inter et Presbyterum, longior erat benedictionis Episcopalis formula, utpote tribus constans orationibus, qualem etiamnum, teste Martenio, adhibent Episcopi in quibusdam Ecclesiis ; brevior quæ ad usum Presbyteri, unica quippe eaque brevi concludebatur oratione :
Pax, fides et caritas, et communicatio corporis et sanguinis Domini sit semper vobiscum.
Consule Expositionem brevem antiquæ liturgiæ Gallicanæ apud eumdem Marten. tom. 5. Anecd. col. 96. Quam exinde benedictionem in publica Missa populis tribuere non Presbyteris modo, sed et Chorepiscopis prohibuit Capitul. Aquisgran. ann. 803.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hanc autem non in Missa tantum impertiebant quibus ex dignitate vel ex concessione id licebat, sed et in Vesperarum et Matutinarum solemniis, ut discimus ex Bulla Benedicti ann. [] 1396. tom. 2. Hist. Meldens. inter Instr. pag. 252 :
Benedictionem solemnem super populum ad Missarum, Vesperarum et Matutinarum solemnia... elargiri possitis.
Idem occurrit in alia Bulla Sixti PP. IV. ann. 1475. ibid. pag. 260.
Benedictio præterea alia fuit, quæ datur in fine Missæ a quovis Sacerdote sacra faciente, ante quam populus a Missa discedere vetatur in can. 47. Concilii Agath. in Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 69. et lib. 1. Capit. c. 67. de qua etiam Cæsarius Arelat. Homil. 12. Valafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 22. Amalarius lib. 3. cap. 36. et Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 33. Vide Oratio ad complendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio Magna et Parva, inter Sacerdotales functiones, a quibus abstinere debent Diaconi et laici recensetur lib. 3. cap. 10. et lib. 8. cap. 46. Constitut. Apostolicarum. Benedictionem parvam interpretantur eruditi viri eam quæ a Presbyteris datur, magnam vero quæ ab Episcopis : melius, ut opinor, magnam de publica parvam de privata, accipies.
Benedictione Privari, apud Monachos pœnæ species fuit, minor tamen excommunicatione ; ii vero quibus hæc pœna indicta erat, recedere tenebantur, antequam illam Monachis ex more solito impertiret Abbas. Vide Anonymum περὶ ἐπιτιμίων apud Basilium Mag. num. 5. 37. ubi qui hac pœna mulctabatur, ἀπευλογίας dicitur.
Benedictio Abbatum, quæ fit ab Episcopo, cum ii Abbates constituuntur. Synodus Anglicana, apud Florentium Wigorn. pag. 661 :
In consecrationibus Episcoporum, et Abbatum Benedictionibus.... nihil exigatur.
Ordericus Vitalis lib. 11 :
Benedictionem Abbatis super illum peregit.
Adde pag. 835. Chronic. Vindocinense :
Electus vero (Abbas) cum ab Episcopo Carnotensi pro consuetudine Benedictionem postularet, ipse autem e contra pro Benedictione ab eo professionem exigeret, etc.
Habetur in Pontificali MS. Eccl. Senonensis :
Benedictio ad Abbatem faciendum, vel Abbatissam,
quæ unica oratione concluditur. Alias cæremonias in Benedictione Abbatum adhibitas videsis in Guidonis discipl. Farfens. cap. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio ambulandi et revertendi, quæ monachis non reversuris diebus duobus aut tribus impertiebatur, in Guidonis Discipl. Farfens. cap. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio Barbæ. Vide in Barba 1.
Benedictio Clericorum, in Concilio Aurel. 3. cap. 7. Aurel. 5. cap. 4. etc. Habetur in laudato Pontificali Senon. :
Oratio ad Clericum faciendum :
sed spectat Monachos qui etiam Clerici dicebantur.
Benedictio Calicis. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 372 :
Et Missam hanc ibidem cum Benedictione calicis celebrare, ac post Missam illam panem et aquam sanctificare, et inter populum Missam illam audientem dividere et spargere huc usque usitati fuissent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio Cerei Paschalis, quæ aliis Laus cerei, Præconium cerei, Consecratio cerei dicitur. Vide Cereus Paschalis.
Benedictio Cereorum, apud Anastasium Bibl. in S. Damaso.
Benedictiones Cœmeteriorum, apud Monachum Pegaviensem ann. 1091.
Benedictio Coronæ, Prima Tonsura. Vide in Corona. []
Benedictio Diaconalis, aut Diaconatus, Ordinatio Diaconi, in Concilio Arab. Nicæno Edit. Pisani cap. 17. in Concilio Aurelian. II. cap. 17. 18. Arelat. II. cap. 44. Agath. cap. 16. Capit. Car. M. lib. 7. cap. 27. etc. Descripsit V. Cl. Jacobus Petitus Benedictionem in ordinatione Diaconi, ex Cod. Ecclesiæ Rotomag. post. Pœnitentiale Theodori pag. 284.
Benedictio Episcoporum, seu Consecratio. Indiculus Dagoberti Regis ad Sulpitium Archiep. tom. 1. Capitul. col. 144 :
Petentes ut ad eum (Desiderium) Benedicendum properare debeatis, et litteras ad comprovinciales fratres vestros dirigatis ut et illi adesse debeant, ut canonice et juxta Apostolicam institutionem sub nostri præsentia in sancta Paschali solemnitate Pontificali Benedictione debeat confirmari.
apud Breq. num. 71. Gregorius Turon. lib. 8. Hist. cap. 20 :
Ea conditione removetur, ut eum Berchtrannus, Orestesque, seu Palladius qui eum Benedixerant, vicibus pascerent.
Lib. 4. cap. 6 :
Veni, consenti nobis, et Benedicentes consecremus te ad Episcopum.
Adde eumdem de Vitis Patrum cap. 6. Florentius Wigorniensis pag. 651 :
Sed Gulielmus causa justitiæ illud et Benedictionem Archiepiscopi Gerardi sprevit.
Pag. 657 :
Hic Electus cum ab ipso Pontifice moneretur, ut... Benedictionem suam Ecclesiastico more susciperet, etc.
Vide Marculfum lib. 1. form. 6. et Bignonii notas ad eumdem, Hincmarum tom. 2. pag. 641. etc. Benedictionem in Ordinatione Episcopi ex laudato Cod. Ecclesiæ Rotomagensis descripsit V. Cl. Jacobus Petitus pag. 283.
Benedictiones Evangelicæ, inter quas ea est, quæ a Sacerdote, sacra faciente, Diacono Evangelium lecturo impertitur. Vide Statuta antiqua Ordinis Cartusiensis, cap. 42. § 4.
Benedictiones Judiciorum, inter obventiones Ecclesiasticas recensetur in Charta ann. 1226. apud Roverium in Reomao pag. 253. quod de judiciis divinis, seu purgationibus vulgaribus intelligendum, in quibus, verbi gratia, Ferrum candens, Aquæ ferventes, etc. a Sacerdote benedicebantur, priusquam accusati ac rei ad ejusmodi judicia descenderent. Fulcherius Carnot. lib. 1. Hist. Hieros. cap. 10 :
Benedictione judiciali super ignem ab Episcopis facta, inventor lanceæ per mediam rogi flammantis ultro celeriter transmeavit.
Vide Aquæ et ferri judicia.
Benedictio Mensæ, seu ciborum, in usu fuit non modo apud Monachos et Clericos, ut patet ex Regula S. Benedicti cap. 43. Regula Magistri cap. 73. Regula S. Fructuosi cap. 5. etc. et Capitulis Ludov. Imp. addit. 4. § 48. 69. sed etiam apud omnes Christianos. S. Hieronym. Epist. 85. de Diaconis :
Etiam in Ecclesia Romæ Presbyteri sedent, et stant Diaconi : licet paulatim increbrescentibus vitiis, inter Presbyteros, absente Episcopo sedere Diaconum viderim, et in domesticis conviviis Benedictiones coram Presbyteris dare.
Theodulfus officium Archicapellani Regii describens :
Stet Benedicturus Regis potumque cibumque.
Leo IV. PP. in Epist. quæ habetur post Chronicon Reichersperg. pag. 11. ad quæsitum,
si Dominica oratio in Benedictione ciborum debeat usitari
, negative respondet,
quia in sanctificatione Corporis et Sanguinis D. N. J. C. hanc solummodo orationem sancti apostoli decantabant, [] etc
. Leges Hoeli boni Regis Walliæ cap. 29 :
Tria sunt sine quibus res esse non potest, scilicet Sacerdos ad Missam celebrandam, et ad escas Regis et potus Benedicendos, etc.
Pœnitentiale Theodori cap. 2 :
Diaconi possunt baptizare, et cibum et potum Benedicere, non tamen dare.
Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico, ait Sacerdotem præsente Episcopo benedicere posse prandium, etc. Exstat apud Alcuinum Poem. 146. formula benedictionis mensæ, seu ciborum, ut et apud Bernardum Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 37. Paganos etiam priusquam mensæ accumberent, deos invocasse, testatur Quintilianus Decl. 301. Vide Francisc. Turrianum lib. 3. pro Epist. Pontific. cap. 9. Guilielmum Stuckium lib. 2. antiquit. convivial. cap. 36.
Benedici dicuntur Novitii in Monasteriis, cum expleto Novitiatus, ut aiunt, tempore, vota emittunt, in Regula S. Fructuosi cap. 21. apud Udalricum in Consuetud. Cluniac. lib. 2. cap. 27. in Statutis Hugonis V. Abbatis Cluniac. pag. 1460. in Bibl. Cluniac. apud Ægidium Aureæ vallis Monachum cap. 2. in Statutis Ordinis S. Benedicti quæ habentur tom. 6. Spicilegii Acher. cap. 7. apud Chilienum in Vita S. Brigidæ num. 13. etc. Nilus Mon. lib. 2. Epist. 96. ad Inclusum :
Ποῖας δὲ ἀϐϐᾶς τὴν χεῖρα τῆς εὐλογίας ἐπέθηϰεν.
Vide Glossar. med. Græc. voce Εὐχή. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio, nude pro Professione monastica sæpius occurrit in Statutis Ordinis Cisterc. apud Marten. tom. 4. Anecd. ac 1°. quidem ann. 1189. col. 1263 :
Novitii semper ad Missam benedicentur, et Abbas eam cantet.
2° Ann. 1296. col. 1492 :
Quod in Benedictionibus monachorum et monialium, quas numquam extra monasteria nostri Ordinis fieri licet, dum eis habitus traditur regularis, ille hymnus
Veni Creator cantetur. 3° ann. 1472. col. 1635 :
Benedictionem monachicam ab alio, quam a Prælato ad hoc specialiter deputato subiierint.
Statuta Ord. Vallis-Caulium ibid. col. 1654 :
Monachus peregrinus in aliquo nostri Ordinis receptus monasterio, eo ordine quo novitius Benedicatur, si prius Benedictus non fuerit.
Ubi observandum novam professionem non exigi a Monacho qui monasterium ordinemve mutat. Vide Mabillonium in Notis ad Epist. S. Bernardi tom. 1. col. 4. Edit. ann. 1690.
Benedictio Nuptialis, seu matrimonii in Ecclesia, cujus institutionem perantiquam constat ex Tertulliano lib. 2. ad Uxorem, Epistola supposita Soteris PP. cap. 5. Hist. Hormisdæ PP. cap. 6. Concilio Valentino apud Burchard. lib. 9. cap. 5. Hilario Diac. in cap. 4. Epist. 1. ad Timoth. S. Isid. lib. 2. de Eccles. Off. cap. 19. et aliis ; præsertim Siricio PP. Epist. 1. ad Himerium Tarracon. n. 5. Ambrosio Epist. 19. ad Vigilium num. 17. Huc etiam referri possunt quæ Ignatius martyr ait in Epist. ad Polycarpum n. 5 :
Decet vero ut sponsi et sponsæ de sententia Episcopi conjugium faciant ; quo nuptiæ sint secundum Dominum, et non secundum cupiditatem.
Vide Tractatum Gallicum D. Giberti ann. 1724. editum in quo Benedictionis nuptialis usus a Christo ad nostram usque ætatem semper viguisse comprobatur. Adde Legem Wisigoth. lib. 12. tit. 3. § 8. Legem Longob. lib. 1. tit. 30. § 15. Ludov. II. cap. 3. Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 363. 463. Capitulare 1. ejusdem Imp. ann. 802. cap. 35. et quæ congessit Franciscus Turrianus[] lib. 5. pro Epistol. Pontific. cap. 3. Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. :
Statuit etiam regulariter ut nubentes ob reverentiam benedictionis ante triduum conjunctionis eorum eis in basilica Benedictio daretur.
Leo IV. PP. Homil. ad Episcop. cap. 3 :
Ad nuptias nisi forte ad eas benedicendas nullus vestrum eat.
Anastasius in S. Silvestro :
Unius uxoris virum, uxorem a Sacerdote Benedictam, etc.
Habetur in Pontificali Senonensi MS. Missa ad sponsam Benedicendam. In Appendice Menardi ad Librum Sacramentorum pag. 286 :
Benedictio nuptiarum
, seu Actio nuptialis, ubi consulendus idem Menardus. In Officio τοῦ στεφανώματος, seu nuptiarum, in Euchologio Græcorum, crebræ leguntur benedictiones sponsorum, de quibus etiam Leo Grammat. pag. 495. et 503. Confer Glossar. med. Græcit. voc. Εὐλογεῖν et Εὐλογητός, col. 446. et 447. Ἱερολογεῖν col. 510. Alexander III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. part. 9. cap. 1 :
Vir aut mulier ad bigamiam transiens, non debet a Presbytero Benedici : quia cum alia vice benedicti sint, eorum Benedictio non debet iterari.
Ex quo loco patet bigamos benedictione nuptiali fuisse privatos ; quod etiam ad eos qui publico delicto virginitatem amiserant, debet extendi. Cæsarius Arelat. Serm. inter Augustianos 289 :
Qui uxorem optat accipere, sicut illam virginem invenire desiderat, ita ipse usque ad nuptias virgo sit, quia si non fuerit, Benedictionem cum sponsa accipere non merebitur.
Lex Wisig. supra laudata :
Quod si vel sine Benedictione sacerdotum quisque Hebræorum
noviter conjugium duxerit. Benedict. Capit. lib. 2. cap. 130 :
Neque sine Benedictione sacerdotis, qui ante innupti erant nubere audeant.
Adde cap. 408. et Decretal. Greg. IX. lib. 4. tit. 21. cap. 1. et 3. Alexandri III. et Urbani III. PP. Græci primitus Bigamos non coronabant sed successu temporis id immutatum ex quo Copronymus Eudociam in tertiam uxorem sibi adscivit. Vide Gloss. med. Græc. col. 1444. Ad Benedictionem nuptialem pertinere videntur, quæ habentur in Foris Alcanaçanensibus :
Mulier quæ leixaverit maritum suum de Benedictione, pectet 300. sol. a Palatio Episcopi. Et qui leixaverit mulierem suam, pectet unum denarium ad judicem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil frequentius occurrit in Statutis Synodalibus secul. 13. et 14. quam ejusmodi prohibitio, ne benedictio nuptialis iteretur, cum una contrahentium pars eam in primis nuptiis jam acceperit. Quam vero subdunt Statuti rationem,
quia nimirum non est iterabile sacramentum
, eam viris Theologis examinandam ultro permittimus. Ad nostrum institutum propius accedit quod in Statutis Oliverii Episc. Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 960 :
Item præcipimus, ne conjuges ante Benedictionem Nuptialem evangelizentur.
Quæ quidem subobscura interpretari licet ex Statutis Eccl. Nemausensis apud eumdem ibid. col. 1054 :
Verum quia plura inutilia et inconvenientia multoties ab aliquibus proferuntur dum datur Benedictio Nuptialis, præcepimus quod in fine Missæ arræ benedicantur, et detur Benedicto Nuptialis.
Benedictio Olei ad Infirmum. Capitula Herardi Archiep. Turon. tom. 1. Capitul. col. 1289 :
Ut et infirmitate positi... Benedictione sacrati Olei non careant.
Vide Oleum infirmorum, et Oleum benedictum. []
Benedictio Peræ Peregrinorum. Tabul. Vindocinense Ch. 146 :
Benedictionem quoque peræ, si quempiam de parochianis suis peregre proficisci contigerit, totam habebit.
Hoc est, oblationem pro pera peregrinorum benedicenda. Usus enim erat ut peræ peregrinorum benedicerentur, ac pro hujusmodi benedictione Sacerdoti fierent oblationes. Vide Pera.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio Peralis, Eadem notione. Charta Roberti Lingonensis Episc. in gratiam abbatis Molismensis data ann. 1101. inter Instrum. tomi 4. novæ Gall. Christ. col. 151. C. :
Mediam Sacerdos partem habebit in Perali peregrinorum Benedictione, eorumque oblatione, et in testamentis eorum tertiam Sacerdos, vosque (Abbas et Monachi) duas habetis partes.
Benedictio Poenitentiæ, in Concilio Barcinonens. ann. 599. cap. 4. Toletan. VI. cap. 8. Agath. cap. 44. Epaon. cap. 21. Aurel. III. cap. 24. 25.
Benedictio super Populum, in lib. 3. Sacramentor. Eccles. Rom. pag. 200. quæ Benedictio Populi dicitur in Missali Gotthico pag. 264.
Benedictio Presbyteratus. Gregor. III. PP. Epist. 5. Concil. Arvern. cap. 13. Vide V. Cl. Jacob. Petitum post. Pœnitent. Theodori pag. 284.
Benedictio Regis, Coronatio, Sacre du Roy. Epistola Silvestri II. PP. ad Arnulfum Remensem Archiepiscopum :
Pallio in solennîtatibus utaris, Benedictionem Regum Francorum et tibi subjectorum Episcoporum obtineas, etc.
Conventus Remensis ann. 1059 :
Deinde accipiens Archiepiscopus baculum sancti Remigii, disseruit quiete et pacifice, quomodo ad eum pertineret electio Regis et consecratio, ex quo S. Remigius Ludovicum Regem baptizavit et consecravit.
Fulbertus Carnot. Epist. 59 :
Adde Benedictionem Henrici, regiæ prolis, voto quidem rapior, sed adversa me corporis valetudo retardat.
Charta Roberti Regis Franc. ex Tabulario Monast. Dervensis :
Ostendimus eam (reclamationem) fidelium nostrorum clarissimæ congregationi, scilicet Archiepiscoporum, Episcoporum, Abbatum, Monachorum, Clericorum, Comitum, cæterorumque Militum qui ad Benedictionem meæ prolis Henrici futuram in die sancto Pentecosten convenerant, etc.
Infra :
Dicentes non esse voluntatis nostræ quemquam illa die maledici, qua filium meum statueramus Benedici.
Vide Coronationes Regias tom. 2. Operum Hincmari pag. 741. et seqq. etc. apud V. Cl. Steph. Baluzium in nupera Capitular. Editione.
Benedictio Sacerdotalis, in Capitul. Caroli Mag. lib. 1. cap. 67. et lib. 6. cap. 377. ex Capit. I. ann. 789. cap. 69.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Solemnis quæ episcoporum erat nonnunquam et abbatum fuit, ex concessione summorum Pontificum. Bulla Innoc. PP. IV. in Chartul. Campan. fol. 34. r°. col. 1 :
Faciendi Benedictionem sollempnem, quam pontifices post missarum et aliorum officiorum sollempnia faciunt, plenam tibi, fili abbas, et successoribus tuis in perpetuum concedimus auctoritate præsentium facultatem.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Virginum in festis solemnioribus peragi solita, ut discimus ex vet. Ritual. unde multa, quæ notatu digna sunt, excripsit Muratorius, quem consuluisse non pigebit, tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 573. et seq.
Benedictio Virginum Devotarum, in Concilio Venet. cap. 4. Καθιέρωσις τῶν [] ϰορῶν, in Cod. Canon. Ecclesiæ Afric. can. 6. ubi Zonaras et Balsamon Διαϰονισσῶν Χειροτονίαν interpretantur. Gl. med. Gr. Epistola S. Remigii Episcopi ad Chlodovæum Regem, de Alboflede Regis sorore :
Vivit vestræ fidei, et si est conspectus desiderio recepta, Christus implevit, ut Benedictionem Virginitatis acciperet, quæ sacrata non est lugenda, quæ fragrat in conspectu Domini flore virgineo, etc.
Pœnitentiale Theodori Cantuar. cap. 5 :
Græci simul Benedicunt viduam et virginem, et utramque semper habent consecrare.
De Benedictione nuptiali hic agitur. Vide Durandum lib. 2. Ration. cap. 1. n. 39. et seqq. Habetur in Pontificali MS. Senonensi Benedictio virginis ab Episcopo dicenda. Virgines ab Episcopo velari jubent Codex African. can. 5. et Concil. Carthag. IV. can. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Duplicem Monacharum Benedictionem distinguunt Statuta Ordinis Cisterc. ann. 1241. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1375. unam quæ ad Episcopos, alteram quæ ad Abbates ejusdem Ordinis pertinet :
Verbum illud quod ponitur distinctione 2. ult. cap. quod Abbates monacham non benedicant, intelligendum est de Benedictione illa solemni, seu consecratione, et pertinet ad solos Episcopos. Benedictionem autem illam, quæ fit super novitias Ordinis, elapso anno probationis, et mutationem habitus, facient super moniales patres Abbates, vel Visitatores ipsarum, vel alii Abbates nostri Ordinis de ipsorum licentia speciali.
Benedictio Velaminis Capitis Monacharum. Vide Anastas. Bibl. in S. Leone.
Describuntur complures aliæ Benedictiones in libris Benedictionalibus : maxime in Pontificali MS. Eccles. Senon. ut
Benedictio Palmarum et Florum. Bedictio palmarum, florum, frondium, in Dominica Passionis apud Lanfrancum pro Ord. S. Bened. pag. 260. ; in lib. 1. de Miracul. S. Victoris et in Ordinario Præmonstrat. cap. 15. pag. 904.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio Cinerum. Vide Cinis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio post Completorium, in Capitul. Aquisgran. ann. 817. num. 48. tom. 1. Capitul. col. 585 :
Ut Benedictio post Completorium a Sacerdote dicatur.
Benedictio Uvæ sive Fabæ, de qua etiam Sacram. Greg. et ibi Menardus pag. 173. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 80. in Edito cap. 34. part. 2. Anastasius in S. Eutychiano et Card. Bona lib. 2. cap. 14. n. 5.
Benedictio Super Fruges novas. Greg. M. Sacr. pag. 250. Anastasius Bibl. in S. Eutychiano :
Hic constituit ut fruges super altare tantum, fabæ et uvæ Benedicerentur.
Vide Cardin. Bona lib. 2. Rerum Liturg. cap. 14. num. 5.
Benedictio Panis. Sacrament. Greg. pag. 250.
Benedictio Domus Novæ. Sacram. Greg. pag. 250.
Benedictio in Sabbato, quando albas deponunt.
Benedictiones Fabæ Novæ, apud Bernardum Mon. in Consuetud. Cluniac. cap. 80. in Edito cap. 34. part. 2.
Benedictio Lactis et Mellis, pro Catechumenis, de qua Card. Bona loco laudato. Alias Benedictiones ex Codice Ecclesiæ Rotomag. descripsit V. Cl. Jacob. Petitus post Pœnitentiale Theodori Cantuariensis Archiep. scilicet in Ordinatione Episcopi, Presbyteri, Diaconi, post Confirmationem, sponsi et sponsæ, Pro defunctis, Abbatis, Monachorum, Vestium virginis, Virginis, Vestis viduæ, et Viduæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio Magnæ Aquæ in Antiquo Pontificali MS. ad usum Ecclesiæ Anglicanæ, de quo Martenius in secundo Itinere Litterario pag. 92. Hæc benedictio fiebat a septem presbyteris alba indutis, vel saltem tribus et quatuor diaconis, si facile non reperirentur septem presbyteri. Docemur autem ex alio Codice MS. Uticensis Monasterii, quem edidit laudatus auctor lib. 3. de Antiquis Ecclesiæ Ritibus pag. 522.
Magnam Aquam esse aquam benedictam tempore mortalitatis, seu etiam furoris hominum, vel rabiei bestiarum ; ut quicumque ex ea gustaverit, mentis et corporis recipiat sanitatem.
Hujus aquæ a septem presbyteris albis, stola et manipulo indutis benedicendæ ritus fusius exponitur loco citato : quem consule.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio omni creaturæ pomorum, apud Mabill. in Sacrament. Gallic. ad calcem Musæi Italici pag. 390.
Hisce omnibus addo quæ de benedictionibus quæ ab Episcopis fiunt, habet Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico :
Benedicere autem dico, Præsulem ea quæ non sunt utensilia Ecclesiæ, consecrare vero ipsa utensilia. Benedicit ergo Pontifex Reginam, et virginem cum velatur, et quemlibet fidelem benedici postulantem, et totum populum ante pacem. Benedicit etiam supra memorata, quæ non licet Sacerdoti in ejus præsentia.
Quæ autem benedicuntur a Sacerdote præsente Episcopo, ita paulo ante recenset :
Benedicere potest, præsente Episcopo, aquam et sal in Dominicis Sacerdos, et prandium, et sponsum, et aquam judicii, vel panem, et cætera. In absentia vero Episcopi potest benedicere coronam Clerici, et velum viduæ, novos fructus, candelas in Purificatione S. Mariæ, cineres in capite jejunii, ramos in Dominica Palmarum, et peregrinaturos, et lecturum Evangelium, et populum cum dimittitur, aquam Benedictam aspergit ad benedicendas novas domos, et cætera nova.
P. Carpentier, 1766.
Quibus hæc iterum addenda judicavimus ex Pontificali MS. eccl. Elnensis, Cod. reg. 967 :
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Casei, lactis et mellis in Pascha.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio et impositio cilicii, si infirmus inunctus, vel etiam quilibet alius sanus illud recipere voluerit.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Navis.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Areæ novæ.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio in peste animalium.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Salis, quod datur animalibus ipsis.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Armorum. []
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Vexilli bellici.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Cimiterii, in vet. Notitia lib. 5. Hist. Sabol. pag. 135 :
Antequam episcopus Benedicere Cimiterium inciperet, inquisivit a dom. Rainaldo Allobroge, utrum essent aliqui habentes (habitantes) circa nos in foresta, qui possent libere esse parochiani hujus cimiterii, quod Benedicere volebat.... Benedixit ergo episcopus cimiterium nostrum et consecravit altare.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Ensis. Cæremon. Rom. MS. fol. 36. v°. :
In nocte nativitatis Domini nostri Jhesu Christi consueverunt Romani Pontifices ensem benedictum, cum quodam capello ducali, ornatum candidis margaritis in formam columbæ, alicui magno principi, si præsens est, dare ; vel, si non est præsens, ad aliquem regem, vel ad aliquem principem per aliquem ex suis transmittere. Sed quamvis ensis benedictus vocatur, non tamen reperi ejus Benedictionem. Sixtus Papa IV. aliqua verba ordinavit, cum ensis datur, dicenda, quæ subjiciam.
Post orationes sequuntur hujus instituti rationes, quarum hæc præcipua, nempe ut significetur eximia et infinita Christi potentia. Deinde hæc leguntur :
Princeps, qui ense donatus est, ut primum illum de manu Pontificis accepit pedem et manum ejus osculatur, et pro tempore gratias agit. Deinde discedens associatur in domum suæ habitationis a familiaribus et prælatis domesticis Papæ, et ab amicis, oratoribus et nobilibus, qui voluerint illum honorare. Servientes armorum præcedunt illum, qui ensem cum pileo ante principem præfert, et in hoc actu ipsi debent habere præcipuam strenam, sicut cursores in rosa.
Eadem habentur in Cæremon. edito Venetiis ann. 1516. lib. 1. pag. 36.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Gladii, in vit. Pontif. MS. eccl. Elnensis.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Ignis, peragebatur in ecclesia Rotomagensi feriis quinta in Cœna Domini, sexta et sabbato sancto, ex Ordinar. MS. ejusd. eccl.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Indicti, seu Nundina rum Sandionysiensium, Gall. Lendit. Charta ann. 1261. in Chartul. S. Dion. pag. 252. col. 2 :
Centum solidi Paris. annui redditus, quos ego percipiebam singulis annis in bursa dicti dom. abbatis apud S. Dionysium, die Benedictionis indicti. Ou mois de Juyn le Diemenche après la Beneiçon,
in Ch. ann. 1280. ibid. pag. 397. col. 2. Alia ann. 1314. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 9 :
Le Dimanche prochain aprés la Beniçon du Landit.
Consule D. Le bœuf, tom. 3. Hist. urb. et diœc. Paris. pag. 246.
Benedictio Pomorum. Ordinar. MS. eccl. Camerac. fol. 107. v°. ad 25. Julii :
Finita missa, Benedicuntur poma a celebratore missæ.... Finita collecta, asperguntur poma aqua benedicta a sacerdote. Deinde distribuuntur poma in choro, primo majoribus personis et canonicis, deinde sociis.
P. Carpentier, 1766.
Benedictio Sponsarum, Ea videtur intelligi, quæ, post primam nuptiarum noctem, mulieribus ecclesiam ingredientibus dabatur, ob quam sacerdoti oblatio fiebat. Charta Innoc. PP. II. in Chartul. episc. Paris. fol. 32 :
Qui (presbyter) etiam Benedictiones sponsarum, purificationes de partu surgentium, publicas pœnitentias non assumebat sibi, nisi de mandato episcopi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio, Sacrum chrisma effusum in caput Episcopi consecrandi. Mabill. Liturg. Gallic. pag. 301. ex Missali Francorum :
Episcopus cum ordinatur, duo Episcopi manus eorum super [] caput ejus ponant, et teneant Evangeliorum codicem supra cervicem ejus, et uno super eum infundente Benedictionem. Reliqui omnes Episcopi qui adsunt manibus suis (manus suas) super caput ejus teneant.
Benedictioni occurrentium Episcoporum, vel Sacerdotum capita submisisse Christianos, multis probat ad Theodoriti Hist. lib. 4. cap. 5. et Evagrii lib. 4. cap. 34. Henricus Valesius, quem non exscribo.
Benedictio Regularis. Chronicon Abb. S. Michaelis Virdunensis :
Sumptis itaque stipendiis tanto itineri necessariis, valedicens Fratribus, cum Benedictione regulari juxta morem exeuntium novus proficiscitur peregrinus.
Sumpta scilicet ab Abbate benedictione. Capitula Monachorum S. Galli ann. 817. cap. 29. edita a V. Cl. Steph. Baluzio :
Ut ubicunque sibi obviaverint Fratres, junior Benedictionem petens stet in imo loco inclinatus, usquedum tribuens Benedictionem Prior pertranseat.
Petrus Venerabilis lib. 1. Epist. 28. ad S. Bernardum :
Ubicunque obviant Fratres, junior a Prior Benedictionem petere præcipitur, nec apud vos tenetur.
Benedictiones Lectionum Lectoribus imponere, apud Ezelonem in Vita S. Hugonis Abbatis Cluniacensis n. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Benedictio, Copia, Abundantia 2. Cor. 9. 6 :
Qui seminat in Benedictionibus de Benedictionibus et metet.
[]« 4 benedictio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 628b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENEDICTIO4
4. BENEDICTIO, Contraria appellatione, Maledictio. Acta SS. Benedict. sæc. 4. parte 1. pag. 149. in Vita B. Alcuini Abb. :
Ac post juxta exemplum B. Job, ne forte filii ejus in Benedictionis laberentur foveam, sanctificabat eos, offerens corpus Christi et sanguinem pro omnibus.
Vide Job. cap. 1. V'V'. 5. 11. cap. 2. V'V'. 5. 9. et 3. Reg. cap. 20. V'V'. 10. 13. quibus in locis Benedicere simili appellatione sumitur pro Maledicere.