« »
 
[]« Benefacere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 628c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENEFACERE
BENEFACERE, Prædium, agrum in beneficium dare. Diploma Caroli III. Imperat. inter Instrum. tomi 3. novæ Gall. Christ. coll. 145 C. :
Nullusque ejusdem Ecclesiæ Episcopus deinceps Benefaciendi eas terras habeat potestatem.
Annal. Benedict. tom. 3. pag. 712. col. 2 :
Illam etiam vineam et aliquid de prato, quæ nobis in villa Libertis per cartulæ testamentum tradidisti, similiter tibi Benefacimus, ea scilicet ratione, ut, etc.
Præstaria Segrefridi Abb. Saviniacensis ann. xii. ab obitu Caroli Imperat. inter Fragm. Hist. Stephanotii tom. 7 :
Tua ad nos fuit petitio, et nostra pariter decrevit voluntas, ut res quas ad nostrum monasterium condonasti, tibi Benefaceremus, quod et fecimus... Igitur quidquid ibi visi sumus habere, tibi Benefecimus et filio tuo, qui primus tibi natus fuerit de matrimonio.
Vide Beneficiare in Beneficium.