« 1 beneficium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 629b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENEFICIUM1
1. BENEFICIUM, Scriptoribus mediæ ætatis, dicitur prædium fiscale, quod a Rege vel Principe, vel
ab alio quolibet ad vitam viro nobili utendum conceditur. Ita autem appellatum est, quod
is ex mera dantis Beneficio ac liberalitate illud possideat. Unde hæc loquendi
formula in Testam. Hadoindi Ep. Cenoman. Breq. n. 114. ann. 642. :
Villa... quam Lupus quondam per Beneficium nostrum tenere visus fuit.Infra :
Quam fidelis noster per nostrum Beneficium habere videtur.Rursum :
Similiter villa.... quam ex munificentia nostra ipsi fideli nostro Caddono Defensori nostro concessimus.Supra :
Quam fidelis noster per nostrum Beneficium habere videtur.Ubi observandum de iis villis disponere ac decernere, quas in Beneficium, id est, ad usumfructum concesserat. Charta Guillelmi Ducis Aquitan. apud Beslium pag. 255 :
De quadam silvula, quam præfatus Bego habere videbatur de nostro Beneficio, etc.Et in Tabular. Burguliensi Ch. 31. apud eumdem pag. 277 :
Cum consensu et voluntate Comitis Odonis eamdixit Marculfus lib. 1. form. 12.(curtim)ex nostro Beneficio tenere. Ex munere regio,
◊ Eodem pæne sensu Latini hanc vocem usurparunt, et prædia
quæ Principes militibus, aut aliis largiebantur, Beneficia appellarunt, et librum
in quo ea describebantur, Librum Beneficiorum. Hygenus de Limitib. agror. pag. 193. Gœs. :
Si qua Beneficia concessa aut assignata coloniæ fuerint, in libro Beneficiorum ascribemus.Dolobella :
Quæris si in libro Beneficiorum regionis illius Beneficium alicui Augustus dedit.Atque hic liber erat penes Primiscrinium Beneficiorum, sub dispositione Comitis Rerum privatarum domus divinæ, de quo Notitia Imp. ; vel penes eum qui a commentariis Beneficiorum appellatur in veteri Inscriptione. Grut. 578. 1. Ad ejusmodi beneficia spectavit S. Augustinus Serm. 1. in Vigilia Pentecost. :
Notum est.... quod milites sæculi Beneficia temporalia a temporalibus dominis accepturi, prius militaribus sacramentis obligantur, et dominis suis fidem se servaturos profitentur.
◊ Certe ea fuit apud nostros Beneficiorum conditio,
ut qui ea impetrabant, aut quibus conferebantur, et fidem præstarent, seu, ut tunc
loquebantur, se in Vassaticos commendarent, et servitium militare facerent iis qui
ea conferebant. Ludov. Pii Capitul.
pro Hispan. cap. 6. Hinc Beneficiarii honores, prædia in
Beneficium, seu feudum concessa. Annales Franc. Bertiniani ann. 839 :
Suorum quoque complures non solum proprietatibus, verum etiam Beneficiariis donavit honoribus.Reginon. Chronic. ad ann. 903. Pertzio vol. Script. 1. pag. 610. lin. 19. et 20. Beneficia publica, quæ et Regia, nempe quæ ex regalibus prædiis conferebantur, apud Monachum Sangallensem in Carolo Mag. lib. 1. cap. 32. Beneficia regalia, in Capitul. 2. ann. 813. cap. 4. Accipere Beneficium a seniore suo, in Concilio Compendiensi ann. 757. cap. 6.
◊ Ad id autem Principes conferebant beneficia, ut fortiori
vinculo fide præstita, et fidelitatis interposito sacramento, suis partibus vassallos
abdicarent. Annales Fr. Fuldenses ann. 881. Pertz. vol. Script. 1. pag. 394. :
Et ei Abbatias et Comitatus in Beneficium dedit, ut ei fidem servaret.Præterea conferebantur Beneficia, ut qui iis donati erant, servitium militare præstarent, si bella ingruerent. Unde Beneficia Militaria dicuntur in Charta Ragenfredi Episcopi Carnotensis ann. 954. Vide Leges Longobard. lib. 3. tit. 9. § 9. Lothar. II. ann. 1136. et Capitulare ann. 807. cap. 1. et in voce Militia. Adde Eichhorn. Histor. Jur. German. § 167. 201. 344. not. s.
◊ Erant autem Beneficia ad vitam. Tabular.
Angeriacense apud Beslium pag. 257 :
Præfatam Ecclesiam cum omni integritate, quandiu advixerit, teneat.Unde proprietatibus passim opponuntur. Codex Carolinus Epist. 62 :
Tam de propriis, quam de Beneficiis per testamentum.... concessis.Charta Conradi Burgundiæ Regis pro Monasterio Grandis-Vallis ann. 957 :
Cuidam Luitfredo nomine prædictum Monasterium concessum est in Beneficium : sed non post longa tempora, non per Beneficium, sed per proprietatem in posteram ejus progeniem divisum, etc.Charta Odonis Regis in Tabular. S. Cyrici Nivernens :
Si ea quæ inter se fideles loci temporisve commoda opportunitate ex rebus propriis, aut jure Beneficii sibi commissis, causa augmenti vel meliorationis juste ac legaliter agendum deliberaverint, nostris confirmamus edictis.Ditmarus lib. 5 :
Hujus vitæ cursum quam probabiliter egit, hoc etiam testificatur, quod apud dominum suimet Beneficii maximam partem acquisivit in proprietatem.Capitul. Caroli Calvi tit. 6. § 20. Convent. in villa Sparnaco ann. 846. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 389. :
In Beneficiario jure, aut in alode adsumptum habetur.Ita tit. 31. cap. 22. Edict. Pistense ann. 864. ibid. pag. 490. in Capitul. Carlomanni tit. 2. cap. 6. ap. Vernis Palat. ann. 884. ibid. pag. 552. in Lege Longobard. lib. 3. tit. 8. § 3. Ludov. Pii cap. 32. ex Capit. quæ per se scribend. Baluz. ann. 819. Pertz. ann. 817. ibid. pag. 214. 4. Conrad. II. Imper. ann. 1037. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 39. in Annalibus Francor. Bertinianis ann. 836. 839. et in Capit. Caroli Mag. lib. 1. cap. 132. 126. ex Capit. II. Niumag. ann. 806. cap. 8. adde I. cap. 9. Pertz. vol. 1. pag. 145. lib. 3. cap. 19. 20. ex Capit. I. Niumag. cap. 6 et 7. Adde Prudent. Trecens. annal. ad ann. 836. ap. Pertz. vol. Script. 1. pag. 430. lin. 6. Qui porro hac conditione tenebant ejusmodi beneficia, dicebantur ea
Beneficiario Jure Possidere, id est, per usumfructum. Charta Caroli Calvi ann. 865. in Tabulario Bellilocensi
in Lemovic. num. 4 :
Quandam nostri juris villam, quam ipse hactenus jure Beneficiario per nostram largitionem obtinuisse visus est.Alia ejusdem Caroli ann. 877. ibidem :
Quidam fidelis noster Hildebertus culminis nostri adiens serenitatem, deprecatus est, ut quasdam villas,.... quæ sitæ sunt in Comitatu Lemovicensi, jure usufructuario et Beneficiario omnibus diebus vitæ suæ, et filio suo post eum, per hoc præceptum nostræ auctoritatis concederemus, etc.Alia ejusdem Principis :
Ut eis quandam villam.... usufructuario et jure Beneficii omnibus diebus vitæ suæ concederemus.Marculfus lib. 2. form. 5 :
Nobis ad Beneficium usufructuario ordine excolendum tenere permisistis.Cod. MS. Irminonis Abb. San-German. fol. 2. verso col. 1. (** Br. 1. c. 39.) :
Ratgis habet in Beneficio mansos ingenuiles iii. habentes de terra arabili bun. xxxviii.Ibid. fol. 107. verso col. 2. (** Br. 21. c. 93.) :
Sunt mansi ingenuiles xlviiii. et duo dati in Beneficio.Vide Acta SS. Benedict. sæc. 1. pag. 413. sæc. 3. part. 1. pag. 124. sæc. 4. part. 1. pag. 602. In Beneficio tenere et precario more, in Pancharta nigra Turon. cap. 97. Beneficiali more, in Synodo Ravennensi ann. 877. cap. 17. Baldricus Noviomensis lib. 1. cap. 85 :
Villam... quam Hasbanienses more Beneficiali tenebant. Jure Beneficii tenere,in Annalib. Franc. Fuld. ann. 850. et apud Aimoin. lib. 1. Hist. cap. 14. Adde Capitula Caroli Calvi tit. 10. cap. ult. ap. Vermeriam ann. 853. cap. 2. Pertz. pag. 420. tit. 43. cap. 5. ap. Carisiac. ann. 877. ibid. pag. 538. Aimoinum lib. 2. Mirac. S. Benedicti cap. 5. et Petrum Damian. lib. 4. Epist. 12.
◊
Chart. ann. 1097. apud Schœpflin. in Alsat. Diplom. tom. 1. num. 230. pag. 178 :
Liutfrit..... quicquid predii habuit in Eichhohe marchia..... monasterio S. Cyriaci ad Aldorph... tradidit... ea videlicet ratione, ut ipse et ejus uxor idem prædium in sua potestate et utilitate Jure Beneficiali retinerent et annuatim quatuor denarios inde ad prefatum monasterium persolverent, quandiu viverent, post obitum vero illorum in potestatem et utilitatem fratrum nullo contra dicente rediret. Idem autem Liutfrit a domno.... abbate.... viniferos agros duos lege precaria recepit.Adverte Beneficium oblatum, precariam concessam.
◊ Nec tantum erant ad vitam, sed ea pro libitu auferebantur.
Charta ann. 794. ap. Lacomblet.
Rhen. infer. 4 :
Agrum quem H. liber homo in meo Beneficio ante habuit.Epistola Episcoporum Galliæ ad Ludovicum Regem cap. 15 :
Ecclesiæ siquidem nobis a Deo commissæ non talia sunt Beneficia, et hujusmodi Regis proprietas, ut pro libitu suo inconsulte illas possit dare, vel tollere.Non temere tamen, nec sine legali judicio auferebantur. Synodus Ticinensis ann. 855 :
Denique quia Christi custodiente clementia neminem injuste privavimus, sed neque privari absque legali sanctione aliquem nostrorum fidelium voluimus Beneficio : jubemus ne quis suum depravet ullo modo, sed instauret securiter, etc.
◊ Transibant etiam interdum ad posteros, sed Principis
interveniente consensu. Nithardus lib. 3. de Bernardo Duce Septimaniæ :
Victoriam ut Caroli esse dedicit, filium suum Willelmum ad illum direxit, et si honores quos idem in Burgundia habuit, eidem donare vellet, ut se illi commendaret, præcepit.Regino ann. 940 :
Uto comes obiit, qui permissu Regis quidquid beneficii aut Præfecturarum habuit, quasi hæreditatem inter filios divisit.Continuat. Reginon. ad ann. 949. ap. Pertz. vol. Script. 1. pag. 620. Annal. Fuldens. ad ann. 883. ibid. pag. 398 :
Imperator... in Italia.... nonnullos exauctoravit, et Beneficia, quæ illi et patres et avi et atavi illorum tenuerant, multo vilioribus dedit personis.Consule Eichhorn. Hist. Jur. Germ. § 141. Atque inde origo consensus dominorum in feudis vassallorum adhibiti, cum ea ad posteros transeunt, qui vulgo laudimii, interdum consensus et consilii nomine donatus legitur. V. Feudum. Hac porro conditione dabantur beneficia, ut ea sarta tecta servarentur et integra, nec ea distrahi possent : quod si aliter evenisset, iis privabantur possessores, ex Lege Longobard. lib. 3. tit. 8. § 1. Carol. Magn. 119. ex Capit. per se scribend. ann. 817. cap. 3. et Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 19.
◊ Atque primitus ad vitam dabantur beneficia, et
usufructuario jure possidenda : postmodum ad filios, et ex filiis nepotes, atque adeo ad
fratres ex parte patris transiere, Constitutione Conradi Imperat. quæ in Legib. Longob.
lib. 3. tit. 8. § 4. descripta legitur. Vide Feudum.
◊ Qui vero ejusmodi beneficia Militaria a Rege
consequebantur, Vassi aut Vassalli dominici dicebantur. Annales Franc.
Bertin. ann. 837 :
Episcopi, Abbates, Comites, et Vassalli dominici in memoratis loci Beneficia habentes.Ita ann. 869. pag. 234. et in Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 73. e Capit. Bonon. ann. 811. cap. 7. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 173. in Capit. Caroli C. pag. 49. In villa Sparnac. ann. 846. cap. 20. etc. Interdum Milites, ut in Legib. Longob. lib. 3. tit. 8. § 4. Sed de horum vocabulorum notionibus agetur suis locis. Vide Murator. Antiq. Italic. Diss. XI.
◊ Cum igitur ea Beneficia, seu prædia, beneficii
jure Nobilibus darentur a Rege vel Principe, Regalia appellata sunt. Capitula
Caroli M. lib. 1. cap. 132 :
Ut omnes Episcopi, Abbates, Abbatissæ, Optimates et Comites seu Domestici, et cuncti fideles qui Beneficia Regalia, tam de rebus Ecclesiasticis, quam quæ et de reliquis habere videntur unusquisque suo beneficio suam familiam nutricare faciat, et de sua proprietate propriam familiam nutriat.Ex quibus patet Beneficia Regalia, non modo dicta fiscalia Regum prædia quæ concedebantur, sed etiam Ecclesiastica, quæ viris militaribus, ita invalescente hacce tempestate usu, vel potius abusu, ab ipsis Regibus dabantur in Beneficium, ratione quorum militia et servitium militare Regi præstabatur. Rursum ex his eruitur Beneficia Regalia Episcopis et Abbatibus concessa fuisse : unde cum postmodum ea in proprietatem transissent, Regalia appellari cœpere quævis Ecclesiarum prædia ac dominia, utpote a Regibus primitus in beneficium concessa, ac temporis successu proprietatis jure retenta. Id firmat Radulfus de Diceto ann. 1093. ubi ait Willelmum II. Regem Angl.
præcepisse ut investiretur Anselmus omnibus ad Archiepiscopatum Cantuaricensem pertinentibus, atque ut civitas Cantuariæ, quam Lanfrancus suo tempore a Rege in beneficio tenebat, et Abbatia S. Albani, quam non solum Lanfrancus, sed et antecessores ejus habuerant, in alodium Ecclesiæ Cantuariensis pro remedio animæ suæ perpetuo jure transirent.
◊ Quemadmodum autem Beneficia morientibus
possessoribus ad regem redibant ; ita Beneficia, quæ Episcopis et Abbatibus dabantur, iis
perinde decedentibus, ad Regem revertebantur, qui iis gaudebat, quousque successores eorum
iisdem beneficiis investirentur. Atque hæc fuit, ni fallor, Regalium
Ecclesiasticorum origo, quibus vacante sede Episcopali Reges gaudere solent. Beneficiorum
regalium occurrit præterea mentio in iisdem Capitulis Caroli Mag. lib. 3. cap. 19. 20. 71.
e Capit. Bonon. ann. 811. cap.
5. 81 e Capit.
Aquens. ann. 812. cap. 6. Beneficiorum vero quæ Episcopis et Abbatibus
concedebantur, lib. 3. cap. 82. ibid.
cap. 7. Adde Formulas Beneficiorum describendorum ap. Pertz. vol. leg. 1. pag. 175.
inter Capitul. ann. 812.
◊ Quod autem Beneficium primitus appellatum est,
postmodum feudi nomen accepit. Charta Ottonis Comitis Viromandensis apud Hemereum
in Augusta Viromand. ann. 1025 :
Tenebat, inquam, aquam illam ex me loco Beneficii, sub nomine feodi.Charta Balduini Hierosol. Comitis Hannoniæ ann. 1078. apud Miræum in Donat. Belg. lib. 2. cap. 28 :
Excepto quod Abbas vel successor suus pro molendino suo unoquoque anno solvat Militibus quibus contingit Beneficium, quod vulgo dicitur Feodum, 5. modios... annonæ, etc.Hadrianus PP. apud Radevicum lib. 3. cap. 32 :
Licet enim hoc nomen quod est Beneficium, apud quosdam in alia significatione, quam ex impositione habeat, assumatur ; tunc tamen in ea significatione accipiendum fuerat, quam nos ipsi posuimus : hoc enim nomen ex bono et facto est editum, et dicitur Beneficium apud nos, non feudum sed bonum factum.Ita Beneficium et feudum promiscue usurpantur in libris feudorum. Eadem Honores dicuntur. Vide supra.
Beneficiolum. Charta Caroli III. Imp. et alia Ludovici Regis ann. 892. ex Tabulario Ecclesiæ
Gratianopol... Videlicet foris murum ipsius civitatis (Lugdunensis) Ecclesiam S.
Laurentii (cum) Beneficiolo ad illam pertinente.
Beneficium, Precaria, Præstaria. Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Itaque prædictas res sub Beneficio præstariæ cum omni integritate eo tenore concedimus, ut quamdiu præfatus Artoldus et Adalaia futura ejus uxor, et nascituri ex eis hæredes vixerint, usumfructum exinde percipiant, etc.Gesta Abbat. Fontanell. cap. 17. ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 293 :
Ansigisus Flaviacum monasterium... a domno rege Carolo in precarium accepit anno 807.... Dum prædictum Flaviacense cœnobium jure precarii ac Beneficii teneret, etc.Formul. Goldastin. 78 :
In Beneficium et in censum concessimus.Conf. Eichhorn. Hist. Jur. Germ. § 194. Bignon. ad Marculf. lib. 2. cap. 5.
P. , 1766.
Beneficium, Charta, qua quid in beneficium datur, ut monent post Maffeum Istor.
Diplom. pag. 84. Auctores novi Tract. de Re diplom. tom. 1. pag. 353. Rescript. Constant.
imper. in Cod. lib. 1. tit. 23. lib. 4 : Si qua Beneficia personalia, sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant.Adde Cod. Theodos. lib. 6. tit. 2. leg. 15. Vide mox Beneficiaria.
Beneficiare, Prædia in beneficium dare. Arno Salisburgensis Episcopus :
Quod fuit eis ex causa dominica Beneficiatum.Formulæ veteres cap. 38 :
Ad tuam petitionem nostra decrevit voluntas, ut tibi res nostras vel Sancti illius in pago illo Beneficiare usufructuario ordine deberemus, etc.Concil. Rotomagense ann. 1050. cap. 10 :
Ut Episcopus Clericorum Ecclesiæ stipendia, aut terras laïcis Beneficiare minime præsumat. Res Beneficiatæ,in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 3. Est in Epist. Episcop. ad Ludov. Reg. ann. 858. ap. Sirmond. inter Capit. Car. Calvi pag. 183. Editor margini adscripsit locum Benedicti, ubi de eadem re, aliis tamen verbis, agitur. Tabul. Abb. Bellilocensis in Lemovicibus Ch. 43 :
Pro qualicunque occasione seu donandi, seu Beneficiandi ipsas res.Ch. 135...
Quas uxori meæ quandiu vivet, ego Galfredus Beneficiavi.Wolfardus Hasenrietanus de S. Walpurga :
Cæteri omnes Beneficiati sunt ex hujus Abbatiæ bonis.Vide formulas secundum Legem Roman. cap. 38. Chronicon Laurisham. pag. 89. Hincmarum tom. 2. pag. 603. Concil. Dusiac. I. pag. 268. Burchardum de Casib. S. Galli cap. 3. pag. 115. Chronicon S. Benigni pag. 422. Sigebertum ann. 1007. tom. 2. Hist. Franc. pag. 665. Doubletum in Hist. Sandionys. pag. 712. Bibliothecam Sebusian. lib. 1. cap. 1. Chiffletium in Probat. Hist. Tornut. pag. 285. Flodoard. lib. 3. cap. 4. Baldricum lib. 1. Chron. Camerac. cap. 8. 92. 112. 114. 115. lib. 2. cap. 10. lib. 3. cap. 2. Harigerum in Vita Landoaldi num. 14. Wolfardum de Miracul. S. Walpurgæ, Leonem III. PP. Epist. 9. etc.
Beneficiaria, Charta, qua quid in beneficium seu feudum datur. Tabularium Conchensis Abb. in
Ruthenis Ch. 35 :
Facta est Beneficiaria ista in mense Januar... anno 12. quod Lodoïcus Rex cœpit regnare.
Beneficiati, Feudati, vassalli, apud Ottonem Frisingensem de Gest. Friderici I. lib. 1. cap.
11. 12. Ejusd. Imper.
Curia ann. 1154. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 96. lin. 19. Plura in indice ejusd. volum.
hacce, et voce Inbeneficiati.
Inbeneficiare, Idem quod in beneficium dare, in Charta Ludovici Pii apud Beslium in
Regibus Aquitan. pag. 19. Burchardus de Casib. S. Galli cap. 3 :
Simoniace Ecclesias vendidit, res Ecclesiæ Inbeneficiavit, etc.Cap. 4 :
Omnia antiquitus Inbeneficiata exosus plurima de sua diligentia ad se retraxit.Charta Hattonis Episcopi Moguntini ann. 910. apud Browerum lib. 3. Antiquitat. Fuldens. :
Deprecor... ut nunquam alicui hominum Inbeneficientur, sed ad generales usus Fratrum perpetuo conserventur.Alia Eberardi Episcopi Bambergensis in Chronico Reichersperg. ann. 1151 :
Ita ut alveus ejus per terram prænotatam prædicto Marchioni Inbeneficiatam transeat.Alia ejusdem Episc. ann. 1160 :
Eumdem locum laicis Inbeneficiando.Adde Monachum Pegaviensem ann. 1040. 1112. Bertholdum Constantiensem ann. 1077. Acta Murensis Monast. pag. 65. Arnold. Lubecens. lib. 3. cap. 12. Chronicon Constantiense pag. 624. 625. Librum de fundatione Monasterii Gozecensis pag. 225. 229. Libr. de fundat. Cœnobii Bigaugiensis pag. 251. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium, Commodatum, datum mutuo. Leges Rotharis apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 42.
Roth. 332. :
Si quis præstitum aut conductum habuerit caballum, vel bovem, aut canem, vel quodlibet peculium, et dum in ipso Beneficio et conductura est, homicidium fecerit, etc.
Beneficia Ecclesiastica, dicebantur universim res Ecclesiæ in beneficium datæ, sive a Principibus, sive ab
ipsis Ecclesiis, et earum Prælatis in Beneficium datæ essent, ut in Synodo
Suessionensi sub Carolo C. cap. 11. et in Lege Longob. lib. 2. tit. 44. § 2. Car. M. cap. 100. Baluz. ann. 801. cap.
2. Pertz. ann. 803. cap. 16. pag. 110. in Capitul. Car. M. lib. 5.
cap. 92. 158. ex excerpt. Canon. post
Capit. Aquens. ann. 813. cap. 24.
Beneficia Ecclesiarum, lib. 1. cap. 163. 157. ann. 809. Capit. de Presb. cap. 18.
Capellæ et Casæ Dei in Beneficium datæ, in eadem Synodo. Monasterium in
Beneficium concessum, in Charta Conradi Regis Burgund. ann. 957. tom. 7. Spicileg.
Acheriani pag. 187. Res Ecclesiæ in Beneficium retinere, habere, in Capitulis
Caroli M. lib. 5. cap. 146. 277. ex
Capit. Wormac. ann. 829. Gener. cap. 8. Pertz. pag. 351. in Capit.
Calvi tit. 6. ann. 846. in villa
Sparnaco. cap. 55. Petrus Damian. lib. 4. Epist. 12. ubi de
alienationibus rerum Ecclesiæ :
Sed quid de venditione loquimur ? cum non modo ea quæ emphyteoseos sunt locata contractu, vel jure proveniant, sive etiam quæ libellario nomine pensitantur : sed illa quoque quæ sub nudo Beneficii vocabulo sæculares accipiunt, revocari de cætero atque restitui Ecclesiis nullo modo possunt.Ratpert. Casus S. Galli, cap. 2. ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 63. lin. 13. Chartæ ann. 1104. et 1152. ap. Guden. in Syllog. pag. 454. 456. 461. Quod quidem toleratum, id exigente reipublicæ necessitate, a Concilio Aquisgranensi II. ann. 836. cap. 3. can. 19.
quousque opportunitas id permitteret plenius emendari.Horum vero beneficiorum Ecclesiasticorum possessores tenebantur nonas et decimas iisdem Ecclesiis quotannis persolvere, et restaurationes earum facere, ut ex Capitulis Caroli M. colligitur lib. 5. cap. 145. 146. 276. 277. 192. leg. 92. rec. 158. et Capitul. Caroli C. tit. 6. cap. 55. Atque hic mos res Ecclesiæ Laicis ad beneficium dandi adeo invaluerat, ut in donationibus Ecclesiæ factis, quo eæ ab omni alienatione deinceps tutæ essent, id potissimum caveretur, ne in beneficium darentur. Charta Hildegardæ Francorum Reginæ apud Meurissium :
Ideo interdicimus omnibus Abbatibus seu Custodibus ejusdem venerabilis loci,... ut jam dictas res nunquam præsumant alicui Beneficio tribuere, nec per precariam, ut fieri assolet, præbere.Tradit. Fuld. lib. 1 :
Ut nulli Clericorum aut Laïcorum quæ tradidi in Beneficium præstentur, etc.Adde Chron. S. Benigni pag. 422. Chron. Mindense pag. 745. Bibliothecam Sebusianam lib. 1. cap. 1. pag. 5. Chiffletium in Probat. Hist. Tornut. pag. 285. Catellum in Hist. Tolosanorum Comitum pag. 69. etc. Chart. ann. 1123. ap. Guden. in Cod. Diplom. vol. 1. pag. 58 :
Si quod Beneficium Archiep. sive Abbas cuidam prestiterint omnino irritum sit, nisi solis ministerialibus.
◊ Neque tantum Laicis, sed et ipsis Clericis prædia
Ecclesiastica in beneficium dabantur ab Episcopis et Prælatis. Exstat Symmachi PP. ad
Cæsarium Arelatensem Episcopum Epistola tom. 1. Epistolarum Summorum Pontificum, qua in
primis vetat possessiones Ecclesiæ distrahi, nisi forte Clericis, ac Monachis, aut
peregrinis concedantur reversuræ ac Ecclesiam. Meminit etiam Hincmarus Opus 29.
Clericorum habentium Beneficia. Quæ quidem possessiones Ecclesiarum ita ad vitam
Clericis concessæ, Beneficia dici cœperunt, inquit Baronius ann. 502. n. 36. eo
quod, ut habet Symmachus in hac Epistola, bene meritis tantummodo concedi liceret : ea
quippe tempestate,
in Galliæ provincia ab aliquibus personis Ecclesiastica prædia diversis titulis alienabantur, ut ait idem Pontifex in alia Epistola, quam descripsit idem Baronius. Ex quibus patet morem in beneficiandi prædia Ecclesiastica viguisse, stante etiam prima Regum nostrorum stirpe : quod præterea colligitur ex Testamento Hadoindi Episcopi Cenomanensis sub ann. 652. quod descripsit Brissonius lib. 7. Form. Verum etsi id caverit Symmachus, aut ab eo Cæsarius obtinuerit, ut prædia Ecclesiarum non aliis distraherentur quam Clericis ad vitam ; mos tamen is invaluit, ut Laicis perinde ac Clericis distraherentur, ex seculi labentis abusu. At cum in beneficium Laicis data Ecclesiarum prædia temporum successu ad easdem Ecclesias redirent, sive ex beneficii usufructuaria conditione, sive ex possessorum voluntaria restitutione, eadem postmodum Clericis ad vitam perinde concessa sub servitii Ecclesiastici onere, Beneficii nomen retinuere. Unde etiamnum videmus prædia quædam ex Ecclesiasticis, certis et denominatis beneficiis seu personatibus attributa, quia videlicet primitus ejusmodi beneficiariis ad vitam utenda concessa fuerant, quod postmodum in successores transiit. Charta anni 1031. apud Barthol. Fizen in Hist. Leod. pag. 318 :
Additis ad supradictum numerum Canonicorum, quinque Clericis, præter beneficium Præpositi, Decani, et Scholastici.Et pag. 319 : ...
Quibus viverent 10. Fratres cum cæteris 20. qui ibidem ad explenda Ecclesiastica beneficia fuerunt ordinati.Vide Eichhorn. Histor. Jur. German. § 187. Nec scio an huc pertineant
Beneficia Presbyterata, in veteri Charta apud Sanjulianum in Masticone pag. 236 :
Ad ultimum decreverunt ut has Ecclesias cum rebus et decimis, cum Beneficiis Presbyteratis, et omnibus ibi adjacentibus, in usus prænominatorum Fratrum... condonare deberent.Vide Feudum Presbyterale.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Curatum, Cui annexa est cura animarum, Gall. Benefice à charge d'ames. Vox nota, ut
etles Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Simplex, Cui non est annexa animarum cura, Gall. Benefice simple.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Simplex Servitorium. Synodus Oriolana ann. 1600. inter Hisp. tom. 4. pag. 740. col. 1 : In his Ecclesiis in quibus instituta sunt Beneficia Simplicia, Servitoria nuncupata, et cura animarum per tot Vicarios administrari solet, quot in eo loco Beneficia simplicia Servitoria existunt, quorum Beneficiati vel per se, si volunt, vel per interpositam personam Sacramenta administrare debent, ne animarum cura, ut plerumque in nostris visitationibus consistit, negligatur, aut ob tenuitatem reddituum obsequia et functiones Sacramentorum per parum aptos et idoneos Sacerdotes, ut sæpe accidit, administrentur : propterea ipsismet Vicariis, qui nunc sunt, et futuris temporibus curæ animarum præerunt, decimam partem omnium fructuum decimarum et primitiarum prædictorum Beneficiorum Simplicium Servitoriorum in quota pecuniæ, pro congruæ portionis assignatione deputamus, designamus, applicamus, et ipsismet Vicariis jus exigendi hujusmodi decimæ partis fructus pro congrua portione concedimus.
◊ Præbendæ generali Beneficiorum nomine continentur,
cap. 32. de Reg. Jur. Guibertus lib. 1. de Vita sua cap. 7 :
Contendebat denique mater mea Ecclesiasticis me beneficiis quoquo pacto inserere.Synodus Beneventana ann. 1091. cap. 2. de Capellanis :
Ab officio et Beneficio interdicimus.Alexander II. PP. apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 864 :
Beneficium Ecclesiæ, quod quidam Canonicam, vel Præbendas, vel etiam Ordines vocant.Vide Præbenda. Cæterum Clericatus et dignitates Ecclesiasticas tanquam terrenæ militiæ officia, indignis ab Episcopis olim concessas queritur S. Hieronym. adversus Jovinianum lib. 1. cap. 19 :
Dicam aliquid, quod forsitan cum multorum offensa dicturus sum ; sed boni mihi non irascentur, quia eos peccati conscientia non remordebit. Interdum hoc et Pontificum vitio accidit, qui non meliores, sed argutiores in Clerum allegunt, et simpliciores quosque, atque innocentes inhabiles putant, et affinibus vel cognatis quasi terrenæ militiæ officia largiuntur, sive divitum obediunt jussioni ; quodque his pejus est, illis Clericatus donant gradum, quorum sunt obsequiis deliniti.Vide Glossar. med. Græcit. voce Ιδιάριον, col. 506.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem
Beneficii nomine, regnante secunda Regum nostrorum stirpe, viris Ecclesiasticis
attributa sunt ab ipsismet Regibus prædia monastica, concessæ etiam Abbatiæ : testis hac
de re locuples Charta Caroli Simplicis ann. 907. tom. 2. Hist. Meldens. inter Instr. pag.
6. qua Resbacensem Abbatiam, quam Episcopus Parisiensis in Beneficium hactenus
habuisse dicitur, ipsi Episcopo ejusque successoribus sub eodem Beneficii titulo
confirmat, quo facilius possit debita Regi servitia explere ; cujus quidem rei an
antiquius exstet exemplum nescio : neque enim vox Beneficium occurrit in Chartis
sive Ludovici qui Abbatiam Anianam Ecclesiæ Arelatensi, sive Karlomanni qui
Abbatiam S. Laurentii Ecclesiæ Narbonensi concedunt : Abbatiam S. Petri Resbacis nomine dictam, et quondam Hierusalem cognominatam in Comitatu *** sitam, quam isdem Episcopus(Parisiensis)in Beneficium hactenus habuisse dinoscitur, per nostræ auctoritatis Præceptum concedere dignaremur, quatenus eidem Præsuli, suisque foret augmentum successoribus, quo nostræ liberius possint servitutis explere negotia.
P. , 1766.
◊ Id autem discriminis
erat inter beneficia ecclesiastica, quæ a principibus, vel prælatis concedebantur, ut illa
ad ecclesias revocare, nisi interveniente principis consensu, non liceret ; hæc vero pro
libitu prælatorum ad partes ecclesiæ reverterentur. Capitul. Caroli M. apud Marten. tom.
7. Ampl. Collect. col. 7 : De rebus vero ecclesiarum, quæ usque nunc per verbum domni regis homines sæculares in beneficium habuerunt, ut inantea sic habeant, nisi per verbum domini regis ad ipsas ecclesias fuerint revocatæ : et si inde usque nunc a parte ecclesiæ decima et nona exivit, et nunc inantea faciat. Et insuper illas ecclesias de quinquaginta casatos solido uno reddat : de triginta medio solido uno reddat ; de viginti tremisse, et quisque nunc alium censum dedit, inantea, sicut prius fecit, ita faciat : et usque nunc nullum censum exivit, et ipsæ res ecclesiæ ubi sunt censentur, et ubi non sunt scribantur : et sit discretio inter precarias de verbo dominico factas, et inter eas quas episcopi, et abbates, et abbatissæ eorum arbitrio vel dispositione faciunt : ut liceat eis, quando quidem eis placuerit, res quas beneficiaverint, ad partes ipsius ecclesiæ recipere, facientes ut unusquisque homo ad causam Dei in honore fideliter et firmiter deserviat.Conf. Capit. Franc. ann. 779. cap. 13.
Beneficia Manualia seu victualia, quorum distributiones quotidianæ tantum residentibus tribuuntur, c. unic. de
Præbend. in Sexto.
P. , 1766.
Beneficium Manuale, Quod ad libitum dantis committitur. Glossar. jurid. Anonymi ex Cod. reg. 4611 :
Qui(Itali)cum talia Beneficia manualia committunt, quod eis liceat nuda voluntate revocare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Quadragesimale. Litteræ Mauricii Episc. Parisiensis pro Canonicis S. Clodoaldi in ejusd. Ecclesiæ
Tabulario : Decanus et Canonici S. Clodoaldi quoddam Beneficium Quadragesimale in pane et vino et nummis consistens et de corpore præbendarum antiquitus institutum habebant, quod in tempore Quadragesimæ juxta ordinem suum inter se, pauperibus exclusis, distribuebant. Nos vero considerantes... quia dignus est operarius cibo suo, ab ipsis postulavimus ut cujusdam partis prædicti Beneficii panis et vini videlicet, et quorumdam minutorum reddituum, quos stationes vocant, caritatum etiam deffunctorum pauperes Clericos ejusd. Ecclesiæ participes facerent... Et nos cum ipsis instituimus, quod de jam dicto Beneficio Decanus in duplo, Canonici et Canonicus in duplo pauperis Clerici acciperet, et nullus de eo aliquid habebit, nisi qui in tempore distributionis hiis tribus horis, Matutinis videlicet et Prime et magne Misse, aut saltem duabus istarum intererit... Ad hoc autem Beneficium ampliandum Abbas S. Victoris et totus illius Ecclesiæ Conventus manum suam extendentes, quoddam sextarium annone et unum modium vini, quo duo pro sua parte Quadragesimalis Beneficii eis annuatim reddebantur.Ibidem aliæ sunt Litteræ Petri Episc. Paris. de eadem re, anni scilicet 1216. In litteris Odonis Episc. Paris. ann. 1203. legitur :
Residuum vero totius magnæ decimæ ad Quadragesimale Beneficium devolvetur.Exstat quoque Decretum Capituli S. Clodoaldi ann. 1236. in quo nonnulla statuuntur Beneficium Quadragesimale spectantia.
P. , 1766.
Beneficium, Personale, Idem quod Personatus. Vide in Persona. Charta ann. 1268. ex
Tabul. S. Vict. Massil. : Guillelmus sola Dei patientia monasterii S. Victoris Massiliensis abbas, de consilio et consensu devoti conventus dicti monasterii,... confert Beneficium personale, scilicet ecclesiam de Salagrifon, Glandensis diœcesis, tibi Guillelmo Grasseto clerico accipienti, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Caducum, Idem quod Vacans, in Compendiosa beneficiorum Expositione fol. 36.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Patronatum, ibidem fol. 30. dicitur illud, ad quod Patronus præsentat.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Sacerdotale, Idem quod Curatum, ibid. fol. 30. verso.Beneficiare, Beneficium Ecclesiasticum conferre, apud Petrum Blesens. Epist. 70.
Beneficia, Oblationes quæ a Christianis fiunt Ecclesiis, in Concilio Autisiodor. ann. 578.
cap. 1.
Beneficium, Merces. Lex Wisigoth. lib. 9. tit 5. § 5 :
Si compulsores exercitus beneficio accepto, aliquem sine ægritudine domi stare permiserint.In ipsa Lege merces exponitur.
Beneficiati Chori in Ecclesia S. Petri Romæ, Clerici diversi a Canonicis, de quibus consule Bullam
Nicolai PP. III. apud Bzovium ann. 1280. num. 5.