« »
 
BENEFACTUM 1, BENEFACTUM 2.
[]« 1 benefactum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 628c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENEFACTUM1
1. BENEFACTUM, Pars hæredii, tertia scilicet bonorum paternorum aut maternorum, quæ secundogenitis, apud Andegavenses, obvenit, quaque ii gaudent usufructuario jure ; iis enim exstinctis ad primogenitos illius proprietas redit, ut est in Consuet. Andeg. art. 97. 222. 226. 228. 232. Gallice : Bienfait. Charta Petri Comitis Vindocinensis, Goffredi Vicecom. Castriduni et aliorum Nobilium Andegavensis et Cenomanensis Comitatuum, de usu recepto in tutelis et rachetis, ann. 1246. in Tabul. Rer. Andegav. in Camera Computor. Paris. fol. [] 32. 48 :
Ille autem qui tenet ballum, si terra debet ad ipsum devenire, non habet custodiam puerorum, sed propinquus post ipsum : et habent pueri Benefactum de terra patris et matris suæ, secundum valorem terræ, et secundum statum suum.
[]« 2 benefactum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 629a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENEFACTUM2
2. BENEFACTUM. Societas Monachica, qua quis particeps fit orationum et bonorum operum monasterii, Beneficium. Chronicon Turonense, ubi de Comite Ingelgerio :
Societatem et Beneficium Ecclesiæ largiti sunt.
Tabularium Vindocinense Thuani Charta 55 :
Venit itaque in Capitulum nostrum, acceptoque a nobis societatis nostræ Benefacto, etc.
Charta 56 :
Datis ei pro hoc 50. solidis ; et Benefacto nostro.
Charta 67 :
Dedit campum unum terræ arabilis ex alodo suo, pro animæ suæ remedio, nec non et pro Beneficio venerabilis loci.
Adde Ch. 70. 101. 104. etc. Charta alia in Hist. Monaster. S. Nicolai Andegav. :
Ob hoc... dederunt communionem orationis, et Benefactorum suorum.
Perardi Burgundica pag. 116 :
Canonici eos in Benefactis et fraternitate sua susceperunt, etc.
Annal. Benedict. tom. 4. pag. 521. ad ann. 1050 :
Quæ Episcopus Majoris Monasterii Monachis, ob insignem eorum religionem ac fervorem, donavit, ut sui gregisque sibi commissi in suis Benefactis essent memores.
Hist. Britan. tom. 2. pag. 253 :
Acceperunt a Monachis Benefactum loci S. Sergii. Madox
Formulare Anglic. pag. 221 A. :
Et prædictus Abbas recepit eumdem Ricardum filium Ricardi in singulis Benefactis et orationibus, quæ de cætero fient in Ecclesia sua.
Vide Beneficium 2.