« »
 
[]« 2 beneficium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 632c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENEFICIUM2
2. BENEFICIUM, Idem quod Benefactum 2. de quo supra. Chronicon Mauriniac. lib. 1 :
In Capitulum nostrum venit, participium Beneficiorum nostrorum humiliter petiit, et accepit. Beneficia orationum,
apud Messanum in Vita S. Cæsarii Arelat. pag. 258. Ordericum Vitalem lib. 3. 5. pag. 461. 479. 577. 590. 596. ad quæ admittebantur in Monasteriis eorum Benefactores. In Statutis Ordinis de Sempringham, est caput, de Beneficiis pro parentibus mortuis faciendis. Gesta Consulum Andegav. cap. 13. num. 11 :
Fratrem et participem Beneficii rogat effici.
Tabular. Priorat. Neronisvillæ :
Unde suscepti sunt in Beneficio et in orationibus nostris.
Alibi :
Monachi vero susceperunt eos in societate sua, et in beneficio totius Ecclesiæ ut orationum eorum participes esse mererentur.
Tabular. Absiense fol. 166 :
Tali pacto ut ipse haberet sepulturam simul et Beneficium.
S. Bernard. Epist. 424 :
Pro his omnibus vos participem facimus omnium Beneficiorum quæ in domo nostra fiunt et fient, etc.
Idem Epist. 437. de morte Eugenii III. Papæ :
Constituite perpetua Beneficia, ut Deus sibi indulgeat, etc.
Occurrit hac notione passim in Chartis editis Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 12. 13. 23. 37. 39. 42. 60. 61. 93. tom. 1. Monast. Anglic. pag. 246. 308. 327. 572. in Probat. Hist. Guinensis pag. 278. Hist. Monmorenciacæ pag. 13. Adde Statuta antiqua Ordinis Cartusiensis part. 2. cap. 8. § 15. Chronicon Prioratus S. Launomari de Magenciaco num. 5. Stephanum Tornacensem Epist. 169. 170. 223. Willelm. Thorn. pag. 1942. etc. Hisce addere placet quod habet Chronicon Besuense pag. 623 :
Pro hac quoque eleemosyna dedit D. Abbas Stephanus et viro et mulieri societatem et omne bonum [] quod factum fuerit in Besuensi Ecclesia usque ad finem mundi, pro remedio animarum suarum, suorumque antecessorum fidelium.
Aliud tamen erat in Fraternitatem, aliud in Beneficia orationum recipi. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 331 :
Pro qua re Abbas et Monachi S. Albani susceperunt Radulfum in Fratrem et Monachum, et uxorem suam similiter in Sororem, filium vero eorum in Beneficio Ecclesiæ.
Tabularium Prioratus S. Nicasii Mellenti fol. 35 :
Concessit præterea Prior, annuente Conventu, prædicto Roberto fraternitatem domus et ad vitam et ad mortem, et Beneficium, quotiescunque voluerit accipere.
Chartularium S. Vandregisili tom. 2. pag. 1615 :
Osberinus hanc oblationem et dimissionem in Capitulo S. Vandregisili fecit et super altare, facta oblatione, deposuit, fraternitatem et commune Beneficium ejusdem Ecclesiæ sibi et uxori suæ in perpetuum accepit.
P. Carpentier, 1766.
Haud injuria aliud esse in fraternitatem recipi, aliud in Beneficium observat Cangius : et quidem ad spiritualia primum, alterum ad temporalia spectare non absurde colligi posse videtur ex his verbis secundo loco laudatis :
Et beneficium, quotiescumque voluerit accipere ;
quod de iis, quæ ad victum et vestitum pertinent, intelligo.
Beneficium Spiritale, Eadem notione. Tabular. Absiense fol. 4 :
Dono etiam illis nullo mihi jure vel cuiquam retento, excepto Beneficio Spiritali et sepultura, quidquid juris in ipsa terra habeo.
Et fol. 36 :
Nec aliquid sibi vel hæredibus suis in eisdem decimis, nisi Spiritale Beneficium retinuerunt.
Occurrit præterea hæc formula in libro Chirographorum ejusdem Monasterii fol. 7. 46. et alibi. Rursum fol. 67 :
Nihil mihi vel successoribus meis retinens, nisi Beneficium animæ.
Et fol. 111.
Rogans ut Spiritalium Beneficiorum, orationum et eleemosynarum Monasterii me meosque participem faciat.
Tabular. Dalonensis Abbatiæ ann. 1190. fol. 43 :
In manu Archembaldi Prioris, qui mihi concessit participium totius Spiritualis Beneficii.