![[]](img/image.png)
BENEFICIOSE, Ex beneficio, vel beneficii seu feudi nomine. Charta Henr. I. reg.
Franc. ann. 1248. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 252 :
Comes Theobaldus.... obnixe postulans ut sibi in quamdam ecclesiam S. videlicet Aigulphi sub Pruvinensi oppido sitam, quam de nobis Beneficiose tenebat, liceret monachos.... ponere.Vide supra Beneficialis.