« »
 
[]« 2 benna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 634c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BENNA2
2. BENNA, Vasis species. Vita S. Remigii apud Surium 13. Januar. :
Coxit panes et carnes, et accepit cervisiam in vasculis, prout potuit, quæ omnia in vase, quod vulgo Benna dicitur, collocavit.
Transactio anni 1493. in Archivo S. Justi Lugdun. :
De decem biscornutis seu Bennis debent unam biscornutam seu Bennam pro decima.
Hic Benna sumitur pro vase quo vindemiæ colliguntur et feruntur racemi.
At unde cruci Moguntinensi Bennæ appellatio indita, incertum. Conradus Episcopus in Chronico Moguntino :
Nec silendum quod pro speciali hujus auri examinatissimi valore, crux ipsa proprio nomine censebatur ; vocabatur enim Benna.
Pro Benna legitur Bonna in nova Gall. Christ. tom. 3. col. 875 :
Et brachium Crucis aureæ, quæ Bonna dicebatur, avulsit.
An non legi posset Bona, vel forte dici eam crucem tantæ molis fuisse, ut non nisi in plaustro, quod Germanis Gallisque Benna dicitur, tanquam in triumphali curru ferri soleret. Pari ratione appellata olim Blancardus crux non minoris magnitudinis et pretii in Ecclesia Turonensi, quod in Blancardo seu Brancardo, Gallis Brancard humeris portaretur.