« »
 
[]« Berra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 640b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BERRA
BERRA, Locus Campestris. Charta Ricardi Regis Angliæ apud Sammarthanos in Archiepisc. Turonens. :
Et totum nemus cum alio nemore displante (deplantato) et Berra, et pratis, etc.
Alia apud Spelmannum in voce Foresta :
Et quod Rex in foresta sua prædicta potest villas suas ædificare, Ecclesias instituere, Berras assartare, et Ecclesias illas cum decimis... cuicumque conferre.
Vide Beria et Kennetti Glossarium ad calcem Antiquit. Ambrosden.
P. Carpentier, 1766.
Locus dumis vepribusque refertus ; ibi enim de dumetis succedendis et de agro in culturam redigendo agitur. Berra idem est ac Barta et Beria, locus scilicet arboribus destitutus, dumetis vero et arbustis plenus, ab obsoleta[] voce Germ. Bar, Nudus, unde eine Bare, Locus calvus, calvitium. Adel.