« »
 
[]« Berroerii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 640c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BERROERII
BERROERII, Italis Berrovieri quæ vox interdum sicarios, sceleratos et ruptuarios sonat, interdum Apparitores. Vide Joan. Villan. lib. 7. cap. 79. Birri vulgo dicuntur, seu Sbirri. Occurrit non semel hæc vox apud Rollandinum lib. 8. cap. 1. 2. 3. lib. 10. cap. 6. et cap. 8. ubi Codex Estensis habet, Barderium. Berroarii sive Zaffones quidam, lib. 11. c. 5. Aliud Chron. post Rollandin. ann. 1325 :
In suo regimine mortuus fuit gladio capitaneus suorum Beroeriorum
Potestatis Patavii.)
P. Carpentier, 1766.
Sed et a Ribaldis, ut ex Rollandino lib. 11. cap. 3. et 5. colligit Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 530. parum diversi fuisse videntur Berroerii, gens nempe audacissima, sine ordine in prælia ruens, et præcurrens acies ad bellum compositas, non secus atque Ussari ævi nostri, ad omne nefas prona, atque in prædam potissimum intenta, cujus cupidine omnia audebat.
P. Carpentier, 1766.
Beroarius, Accensus, apparitor. Stat. Mutin. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 78 :
Tenebit (Potestas) decem Beroarios armigeros, vestitos de eodem panno, etc.
Stat. Pallav. lib. 2. cap. 44. pag. 110 :
Si vero miles correrius, Beroarius, vel alia persona, cui per jus dicentem commissum fuerit ut capiat aliquem, etc.
P. Carpentier, 1766.
Berrouarius, Eadem notione, in Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 6. ex Cod. reg. 4620 :
Habeat etiam (Potestas) viginti Berrouarios, quorum medietas sit armata coratiis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Berruarii, Eadem notione. Instrum. ann. 1324. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 131 :
Una cum pluribus aliis hominibus cum armis, Berruariis et clientibus.
Aliud ann. 1359. apud V. Cl. Fontaninum de Antiquit. Hortæ pag. 416 :
Duos Domicellos, octo bonos et sufficientes Berruarios, bonos et actos ad arma portanda.
Adde Rymer. tom. 2. pag. 191.
Berverii, apud Petrum de Vineis lib. 2. Epist. 41 :
Berverios quosdam, ut ad eorum persecutionem gentem nostram adverterent, callide præmiserunt.
Ex quo [] emendandus Joannes Presbyter in Hugone de Cabilone Episcopo Leod. :
Habebat Episcopus suis stipendiis Bernarios et bidavros duo tela portantes.
Legendum enim putem Bervarios, ut in vita B. Andreæ de Galeranno num. 10 :
Potestatem non latuit, quæ statim ad ejus comprehensionem Bervarios misit.
Ubi perperam editum Bertarios. Berovarii, apud Petrum de Crescentiis lib. 1. de Agricult. cap. 6. et Ughellum tom. 4. pag. 864. De vocis origine, consule quæ habent VV. Cl. Ægidius Menagius et Octav. Ferrarius in Origin. Italic.
P. Carpentier, 1766.
Indene vero, an a Gallico Berruyer, Bituricus, accersenda sit vox Berruyer, qua armorum genus significatur, haud satis scio. Charta ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 206 :
Espées, Berruyers et autres armeures, etc.