« 1 bidella » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 654a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIDELLA1
1. BIDELLA, Jus in supellectilem defuncti ratione cognationis. Diploma Friderici I. Imperat.
ann. 1180. apud Tolnerum Hist. Palat. inter Instrum. pag. 55 :
Quod si alteruter conjugum sine hærede præmoriatur, superstes omnem præmortui hæreditatem, quoad vixerit, libere possidebit ; defunctis autem ambobus sine prole conjugibus, ad proximos eorum hæreditas relicta ab illis substantia devolvetur. Et viri quidem hæreditas ad hæredes viri ; mulieris autem hæreditas ad mulieris transibit hæredes, ita ut nemo dicat sibi aliquod jus in bonis mortuorum ratione suppellectilis, quæ vulgo BidellaVide Budteil.(Butel in veteri lib.)dicitur. Nos.... indulsimus, ut sic uti ab actione juris, quod Bidel dicitur, indulgentia privilegii antiqui sunt immunes.