![[]](img/image.png)
BIERBANNUM, Bannum cerevisiæ, Ban de biere, tributum quod pro cerevisiæ
venditione præstatur : vel pro taberna, potaria quam Bierbank
vocant Germani et Belgæ. Confirmatio Consuetudinum S. Audemari in Atrebatibus, in Hist.
Guinensi pag. 195 :
![[]](img/image.png)
Dabuntque singulæ mansiones denarios 12. in festo S. Michaëlis, et de Broethan den. 12. et de Bierban 12. denarios ; vacuæ autem nihil dabunt.De vocis Bierre etymis variis consule Cluverium lib. 1. Germ. antiq. cap. 17. Vossium, et V. Cl. Ægidii Menagii Orig. Gall. et Italicas, etc.