« 1 billa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 659c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BILLA1
1. BILLA. Scedula, libellus, syngraphum ; Anglis Bill, vel Bille, ut apud
Knyghtonum pag. 2721. Nos vulgo Billet dicimus. Willelm. Thorn. cap. 41 :
Habito consilio cum dominis prædictis, porrectæ fuerunt Billæ et petitiones Domino Regi.H. Knyghtonus ann. 1272 :
Decanus Lincolniensis proposuit unam Billam excusatoriam, quod terra Angliæ in tantum fuerat depauperata, etc.Spelmannus a Saxonico Bille, deducit, Somnerus ex Libellus, corruptum putat, alii a Græco Βιβλίον, Epistola. Hesychius :
Βιβλία, ἐπιστολαί.Lexic. Græc. MS. Reg. Cod. 2062 :
Βιϐλίον, ἡ ἐπιστολή.
P. , 1766.
◊ Elmham. in vita Henr. V.
edit. Hearn. cap. 47. pag. 118 : Rex quoque ad hujusmodi admittendos, viros justos, notabiles, prudentes suos commissarios constituit, qui in regis obedientiam jurandos admitterent, et eis Billas testimoniales de fide præstita liberarent. Bilheté,pro Syngrapha, Gall. Obligation, in Lit. remiss. ann. 1415. ex Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 312 :
Deux Bilhetez ou brevez.Vide infra Bulleta.
Billeta, Diminutivum a billa :
Billetein Cons. Tur. art. 82. Andegavens. art. 52. Cenoman. art. 67. Juliodun. cap. 7. art 2. Billet, in Trecensi art. 126. etc. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 654 :
Secundum quod continetur in quadam Billeta inter sigillum et scriptum ante consignationem affixa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Billetus, Eadem notione. Menoti Sermones Quadragesim. fol. 188. recto col. 1 : Et ideo volui me subtrahere a vobis, et intendebam hodie venire ad vos, ut Deum rogaretis pro me, et diceret quilibet unum Ave Maria pro me : Et cum essem sic in pede Crucis et sic desolatus, quod ego eram in fine Billeti mei.Hoc est, tam anxio animo esse, ut quid agendum dicendumve sit, ignoretur. Galli dicimus hoc sensu :
Etre au bout de son rollet.