« »
 
[]« Billeus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 660a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BILLEUS
BILLEUS. S. Audoenus lib. 2. Vitæ S. Eligii cap. 34 :
Fortuitu unda sanguinis ex naribus jacentis profluens cœpit ubertim[] genas Sancti rigare, quod conspicientes... suppositis hinc inde Billeis linteis summa cum diligentia sanguinem collegerunt.
Legendum indubie Bibleis, aut Bibliis linteis. Glossæ Isidori : Bibleis, duplicibus linteis. Joannes Laudensis Episc. in Vita S. Petri Damiani Card. num. 40 :
Nec prætereundum, quod... super Bibleam cratem nudam somni quietem caperet.
Est autem Byblium linteum, cannabinum, vel potius ex gossipio, seu, ut tunc vocabant, bombace confectum. Auctor est enim Theophrastus ex byblo vela, tegetes, vestes, storeas, et funes confici solere :
Καί ἐϰ τῆς βύϐλου ἱστία τε πλέϰουσι, ϰαὶ ψιάθους, ϰαί ἐσθῆτάς τινας, ϰαὶ στρωμνὰς, ϰαὶ σχοινία, ϰαὶ ἕτερα πλείω.
Horum operum artifices, Biblii dicebantur. Papias : Biblii, artifices qui faciunt tapetas. Vide Bombax, et Salmasium de Modo usurarum pag. 401. 402. et supra Biblus.