« »
 
[]« Binæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 661a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BINAE
BINÆ, Ternæ, nempe denuntiationes, [] admonitiones ; voces crebræ in donationibus ad complantum, seu ad medium plantum. Charta ann. 1003. in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 49 :
Tali conditione præfatas res quæ hic memorantur, Domnus Pontifex (Burchardus Archiepisc.) fratresque præfati Bertranni et uxori ejus concedunt, ut si ipsi vendere voluerint, prædictos rectores S. Mauricii per Binas et ternas ammoneant. Quod si ipsi tunc emere noluerint, faciant de ipsas res quicquid facere voluerint.
Alia ex Tabul. S. Andreæ Viennensis :
Alteram vero medietatem (vineæ ad medium plantum datæ) teneant et possideant. Si autem eis necessitas evenerit, ut partem suam aliquo modo vendere aut impignorare voluerint, per Binas et ternas habitatores supradictæ Ecclesiæ ammoneant. Quod si tunc illi redimere noluerint, tunc faciant deinceps ex ea quidquid facere voluerint.
Alia ibidem :
Aliam vero medietatem taliter vobis dono, ut si eam vendere, vel pignorare volueritis, mihi vel hæredibus meis tres vices ammoneatis, etc.