« »
 
[]« Birretum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 663c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIRRETUM
BIRRETUM, Capitium, capitis tegmen, lineum tenue, strictum forma ipsius capitis, Pontificum proprium fuit. Bulla Bonifacii VIII. PP. :
Illudque (Beneficium Ecclesiast.) eidem Thomæ contulimus, nec non de ipso per nostrum Birretum præsentialiter investimus.
Eadem verba habentur in Diplomate Roberti Cantuariensis Archiepiscopi apud Will. Thorn. pag. 1969. Tradunt Chron. S. Martialis ann. 1317. et appendix ad Bernardum Guidonem, degradatum fuisse a Joanne XXII. PP. Hugonem Cadurcensem Episcopum, ablatis Pontificalibus insignibus, videlicet annulo atque mitra, et cappa, cum Romana camisia et Birreto. Vita S. Henrici Episc. Upsaliensis num. 5 :
Tollens de capite S. Pontificis Birretum, quod gestare consueverat, imposuit capiti suo.
Adde Geminianum in Vita B. Finæ Virg. n. 15. Acta SS. Maii tom. 1. pag. 779.
Birretum fuit etiam Doctorum. Nicolaus de Clemengis lib. de Studio Theologico :
Non cappa quippe doctorem facit, non Birreti magistralis impositio, non cathedra sublimior, aut locus superior.
At Italis commune fuit omnibus capitis tegmen. Academicis Cruscanis Berreta sic definitur :
Copertura del capo, diversa dal cappello, che si fa in varie foggie, e di diversi drappi. A birrus,
deducenda vox videtur ; nam ut birrus vel birrum vestem qua corpus tegitur, ita [] birretum, eam vestis partem quæ caput tegit, significat : est enim diminutivum a birrus. Vide Jo. Villaneum lib. 6. cap. 71.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Erat vero Birretum interius capitis tegmen, ita subter capitium cappæ dispositum ut nonnihil super humeros deflueret. Statuta Eccles. Aquensis MSS. ann. 1260 :
Cum chorum intraverint Canonici clerici, et alii chorum frequentantes amoto caputio capæ, almusia sive metlino et Birreto toto, etc.
Ibid. :
Tempore autem illo quo cappam portabunt, poterunt portare de subtus Biretum, aut almusiam de panno.
P. Carpentier, 1766.
Birette, in Lit. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 703.
P. Carpentier, 1766.
Birretum, Ducum insigne. Chron. Bergom. ad ann. 1395. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 890 :
Qui Miles posuit in capite ipsius dom. comitis Virtutum unum Biretum valde valorosum, creando ipsum ducham cum dicto Bireto.
Fuit etiam Præfecti Romæ. Cæremon. Rom. MS. fol. 35. v° :
Imponit (pontifex) ei genuflexo (præfecto) infulam sive Birretum præfecturæ, dicens : Accipe insigne præfecturæ præeminentiæ, quod per nos capiti tuo imponimus.
P. Carpentier, 1766.
Birretis quoque usi sunt Clerici Cameræ Computorum, quæ pro pileis commutaverunt, ex Ordinat. Caroli VI. ann. 1388. in Memor. E. fol. 196. r°. :
Item que lesdiz douze clers et chascun d'eulx, pour l'onneur du roy et de la chambre, soient soigneux et diligens de aler en ladite chambre et par tout avau Paris, vestus bien et honnorablement de habis honestes, et que chascun porte mantel ou houce fourrez, et laissent les Barrettes et praignent chapiaux honestes, sur peines de privation de leurs offices.
P. Carpentier, 1766.
Birretum Floccatum, Amplum et superfluitate panni redundans, quod doctorum proprium est. Stat. Universit. Aquens. ann. 1489. pag. 57 :
Petat cathedram, librum, Birretum floccatum, zonam auream, osculum et benedictionem a doctore suo, ut est moris.
Vide Flocus.
P. Carpentier, 1766.
Birretum Retroplicatum, in Stat. synod. Tornac. ann. 1481. cap. 8. art. 1. pag. 99 :
Ne vestes nimium breves aut in spatulis alatas, comam seu Bireta retroplicata, etc.
Beretum. Michas Madius cap. 25 :
Ordinavit.... quod Canonici cum Beretis in capitibus vadant ad divina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Birettum, apud Rymer. tom. 8. pag. 117. col. 1 :
Et quatuor duodenas Birettorum. Qui quidem mitra, ciphi, ewer, cultelli et Birreta, valorem centum et quinque librarum non excedunt.
An hic capitia possint intelligi, an non potius intelligenda sint vascula, Gall. Burettes, judicet prudens lector. Agitur in laudato loco de jocalibus Episcopi.