« »
 
[]« Birrus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 664a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIRRUS
BIRRUS. Hujus vocis variæ et prorsus diversæ recensentur notiones. Olim vero et priscis Latinis Birrus, seu Burrus, color fuit rufus. Festus : Burrum antiqui,[] quod nunc dicimus Rufum. Glossæ veteres : Βυῤῥόν, ξανθὸν ϰαὶ πυῤῥόν. Scholiastes Juvenal. sat. 1 :
Quod Græci coccum, Latini veteres Birrum appellant.
Glossæ Isidori : Birrus rufus. Lacerna burra, in Actis S. Cypriani Mart.
Birrus præterea sumitur pro quavis veste, tunica, chlamyde. Papias : Birrus, a Græco fit, vestis, amphiballus villosus. Acta SS. Benedict. Sæc. 2. pag. 105. in Vita S. Deicoli :
Ipse vero utpote de itinere lassus, antequam sessum pergeret, Birrum suum, quem Græci amphiballum vocant, deponere voluit causa refrigerandi.
Martianus Capella lib. 4 :
Univocum est, quando duarum aut plurium rerum unum nomen est, et definitio, et vestis. Nam et Birrus et tunica nomen vestis habent.
S. Augustinus de Verbis Apost. serm. 18. cap. 10. de femina :
Si illi dixerit (amatori) nolo te habere tale Birrum, non habet : si per hiemem illi dicat, in lacerna te amo, eligit tremere, quam displicere.
S. Fulgentius lib. 3. ad Monimum, initio :
Accepto cujusdam Birro et manibus retento. Birrus albus,
quo induebantur recens baptizati, apud Greg. M. lib. 7. Ind. 2. Ep. 5. Fulcherius Carnotensis lib. 1. cap. 1 :
Cruces quas in chlamydibus suis, aut Birris, sive tunicis peregrini consuebant.
Guibertus de Gestis Dei lib. 2. cap. 5 :
Crucis figuram ex cujuslibet materia panni tunicis, Birris, et palliis iturorum assui mandavit.
Liber de Disciplina Scholarium cap. 4 :
Latenter sub Byrro amphoram quandam detulit.
Passio S. Thomæ Martyris apud Marten. tom. 3. Anecdoct. col. 1739 :
Quia interiorem hominem veste Sacerdotali juxta hoc quod dicitur, Sacerdotes induam salutari, jam pridem induerat, nunc exteriorem indumento superficiario sub Birro secretius munivit.
Acta SS. Benedict. Sæc. 5. pag. 167. in Vita S. Odonis :
Et Birrum quo tegebatur more cappæ, per extremitatem apprehendentes osculabantur.
Artemidorus lib. 2. cap. 3 :
Χλαμὺς δὲ, ἥν ἔνιοι μανδύην, οἴδε ἐφεστρίδα, οἵδε βηρίον ϰαλοῦσι.
Glossæ MSS : Εφεστρίδας, Ρωμαϊϰὰ ἱμάτια. λέγεται δὲ ϰαὶ ὁ μανδύας, ϰαὶ βίῤῥον.
Neque vero Birrus generatim tantum pro quavis veste, sed interdum pro lauta ac sumptuosa, quandoque pro vili etiam et crassiori usurpatur : ac pro sumptuosa quidem, quomodo planeticarum atque birrorum pretia simul ambitionemque declinasse veteres Monachos Ægyptios scribit Cassianus lib. 1. de Institut. Cœnob. cap. 7. Et in Concilio Grangrensi can. 12. jubentur ii qui religiosam vitam sectantur, τοῦς βήρους φοροῦντας Monachos a se abjicere : ubi Zonaras βήρους, τὰ σηριϰὰ ὑφάσματα interpretatur : birros scilicet illos, quos rigentes et fluentes vocat Sulpitius Severus Dial. 3. cap. 14. pretiosos D. Augustinus Serm. 50. de Diversis, quibus Atrebaticos et Canusinos accenset Vopiscus in Carino. Regula S. Isidori cap. 13 :
Linteo non oportet Monachum indui, orarium, Birros, planetas, non est fas uti.
Statuta Joannis Archiep. Cantuar. ann. 1279 :
Inhibemus ne (Moniales Ord. S. Benedicti) de bruneto in posterum unquam induantur, nec rugatas habeant tunicas, nec etiam Birrorum immoderantia vestes sibi faciant latitudine fluctuantes.
Birrum fuisse antiquum Episcoporum habitum, censet Baronius ann. 261. ut primo vesti communi superinduerent lineam, sive lineum indumentum, quod vulgo Rochetum vocant, deinde vero solutam tunicam manicatam vel Dalmaticam, ac denique palliolum breve, seu [] birrum, humeros tantum et brachia tegentem. Id certe vix credam, cum birrus nihil aliud fuisse videatur quam vestis, qua cæteri æque ac Episcopi utebantur, ex Scriptoribus qui Birros Episcopis tribuunt : in quibus sunt S. Augustinus Serm. 2. de Vita Cleric. et Serm. 50. de Divers. Palladius in Hist. Laus. cap. 135. Vita S. Pelagiæ cap. 12. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 1. Messianus Presbyter de Vita S. Cæsarii Arelat. pag. 251. ipseque Cæsarius in Testamento suo, ubi amicularis birri sui meminit, Turpinus in Carolo M. cap. 13. etc. Sed et Anonymus de Miraculis S. Thomæ Cantuariensis, editus a Stapletono, Rochetum et Birrum unum idemque esse vestimentum, indicat non uno loco. Monachorum birri in Reinard. Vulp. lib. 3. vers. 1928.
Cum igitur birrus vestis quævis fuerit, in viris majoris dignitatis, pro sumptuosa, in viris vero inferioris conditionis pro vili et crassiori habitus est. Joannes de Janua : Birrum, grossum vestimentum. Gloss. Saxonic. Ælfrici : Birrus, Unsmeðehrægel, i. vestis aspera. Atque ita accipi debet in Epigram. de Birro et castoreo :
Nominis umbra manet veteris, nam dicere Birrum,
  Si castor niteat, Castoreum nequeo.
Sex emptus solidis, quid sit jam scire potestis :
  Si mihi nulla fides, credite jam pretio.
Ejusmodi igitur erant pretio viles Birri, quos servis adscribit lex 1. Cod. Th. de Habitu quo uti oport. (14, 10.) Birri et Communes vestes, apud Attonem Episcop. in Capitulis cap. 82. et Birri qui Monachis tribuuntur apud Joan. Monachum lib. 2. Vitæ S. Odonis Abb. Clun. pag. 33. et apud Guibertum lib. 2. de Vita sua cap. 5. et in Gestis Dei lib. 2. cap. 8. Glossæ MSS. Reg. : Βηρίον, ἔνδῦμα μοναχιϰόν. Atque inde ortum, ut nostri viles et grossiores pannos Bures etiamnum dicant. Catholicon parvum : Birrum, gros drap comme Bureau. Birratus, vestu de Bureau. Quam quidem Gallicam vocem hac notione videtur usurpasse Eucheria, apud Pithœum lib. 1. Epigrammat. veter. :
Nobilis horribili jungatur purpura Burræ,
  Nectatur plumbo fulgida gemma gravi.
Ubi Editio viri doctissimi Jo. Mabillonii tom. 1. Analector. habet byræ. Sed de Birris vide quæ congessere Salmasius ad Tertulliani Pallium, Menardus ad Concordiam Regularum, Henschenius ad Vitam S. Martiniani Anachoretæ cap. 5. 13. Febr. Jacobus Gothofredus ad Cod. Theod. Octav. Ferrarius lib. de Vestib. Forcellin. h. v. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Byrrhus, apud S. Augustinum Serm. 356 :
Nemo det Byrrhum vel lineam tunicam seu aliquid, nisi in commune.
Burellus, Panni spissioris ac vilioris species, nostris Bureau. Catholicon Armoricum, Burell, Gall. Bureau, gros drap. Lat. Burum, unde buriatus, vestu en Bureau. Petrus Venerabil. in Statut. Cluniac. cap. 18 :
Statutum est ut nullus scarlatas, aut barracanos, vel pretiosos Burellos, qui Ratisponi... fiunt, habeat.
Regula Templariorum cap. 20 :
Vestimenta unius coloris semper esse jubemus, v. g. alba, nigra, vel etiam Burella.
Cap. 21 :
Habeant igitur nigra,... aut quod vilius unius coloris comparari potest, videlicet Burella.
Literæ ann. 1319. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 258 :
Item, de lanis, de quibus conqueruntur cives, quod gentes regiæ non permittunt eas extrahi de Lugduno, cum tamen sint lanæ grossæ ad faciendum Burellos.
Charta [] Petri Abbatis S. Crucis de Talmundo ann. 1366. de officio Aquarii :
Anno quolibet tenebitur facere et ministrare omnibus et singulis Religiosis... pro vestiario tres alnas cum dimidia boni panni et sufficientis rousseti seu Burelli, etc.
Vide Histor. S. Martini de Campis pag. 33. Le Roman de Garin :
Je n'ai que faire ne de ver, ne de gris,
Trop a Buriaux li miens pere Heruis.
Testamentum Philippi III. Franc. Regis tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 270 :
Por Buriaux et sollers acheter à departir à povres en nos demaines.
Codex MS. reddituum Episcopatus Autissiod. anno circiter 1290. exaratus :
Quilibet draperius, qui tenuerit mulierem annum et diem, debet quatuor ulnas de Buriau.
In Chronico W. Thorn. pag. 1915. leg. burau, pro buran. Et apud Pontanum lib. 7. Hist. Dan. pag. 416 :
Panni burelli
, pro borelli.
Birratus, Birro indutus, Joanni de Janua. Gloss. Lat. Gall : Birratus, vestu de Bureau. Vide Matth. Villaneum lib. 9. cap. 30.
Birratus. Provinciale Cantuariensis Eccles. lib. 3. tit 1 :
Ut quilibet Clericus constitutus in sacris ordinibus vestem exteriorem gerat dissimilem militari vel laicali, ut pote anterius vel posterius non Birratam, vel saltem ex forma sua militari vel laicali congrua honestate dissimilem.
Ubi Lindwodus vestes Birratas scissas sive divisas aut complicatas, interpretatur : Hinc forte nostri dicunt Birbaré, pro variegatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Birreta, vestis Birrata. Capitulum Cisterc. ann. 1427. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1577 :
Omnibus et singulis tam Abbatibus quam Monachis ac etiam Conversis... inhibet generale Capitulum... ne de cetero per villas et loca judicum... sine cucullis vel cappis incedant, quodque Birretas postquam vel itinerando tunicas curtas et fœderatas atque scissas ante et retro, gipones et cetera indumenta seu etiam calciamenta, quæ ordinis honestatem deformant, studeant penitus amovere, atque se deferant magis religiose.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Biretinus. Constitut. Cardinalis de Mendosa cap. x. tom. 4. Concil. Hisp. pag. 28 :
Audivimus quod plures Ecclesiastici... incedunt inhoneste et indecenter, gestantes parvas coronas juxta suum ordinem, cum capillis effusis et barba promissa, ac palliis brevibus et apertis, et sine Biretinis, ac quod pejus est, aliquando cum vestibus sæcularibus, etc.
Dubitari potest an pro Birrus, vel pro Birretum hic accipienda sit vox Beretinus.
Birrati, dicti Monachi Carmelitæ, vulgo les Freres Barrez. Tractatus de Ordinib. relig. in tom. 1. Monastici Anglic. :
Albertus Patriarcha fecit regulam Fratribus qui Stragulati, Radiati, et Birrati vocabantur.
Walsinghamus pag. 49. et Henr. Knyghton. lib. 3. cap. 1 :
Honorius IV. PP. 4°. Papatus sui anno mutavit capas Fratrum de Carmelo in purum album, quæ prius erant stragulatæ, radiatæ, et Birratæ
. Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 711. de similibus suæ ætatis Monachis :
Inusitata quoque pannorum sectione suorum ab aliis discrepare appetunt.
Carmelitarum birrata vel barrata, seu radiata pallia habes apud virum doctissimum Danielem Papebrochium ad 8. April. pag. 799. Vide Radiati, et Barrati Fratres.