« »
 
[]« Bisus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 669c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BISUS
BISUS, Bisius, Cinericius, ex Gallico, Bis, ut bisium panem dicimus. Silvester Giraldus in Topogr. Hiberniæ dist. 1. cap. 18 :
Aucæ minores albæ... in has terrarum fines rarius adveniunt. Majores autem, quæ vulgari vocabulo Bysiæ vel etiam Grisiæ vocantur cum bruma.... advectantur.
Fridericus II. Imp. lib. 1. de Venat. cap. 46 :
Ut cinni (cygni) qui primo anno sunt Bisi, seu cinericii, etc.
Infra :
Quibus tempore coitus florescunt suæ plumæ et pennæ quodam flore pulveroso et Biso.
Le Roman de Vacces, ou de Rou MS :
Maint escu Bis et rouges, maint healme luisant.
MS :
Girbert se sist sor le cheval de pris,
L'escu au col qui fut fet à Paris,
El milieu ot un grand lioncel Bis,
Tel escu ot li Loherans Garin.
Vide Bizochi, Panis bisus, Bisa, et Origines Linguæ Italiæ VV. CC. Ægid. Menagii et Octav. Ferrarii in Bigio, et illius Dictionar. Etymol. Linguæ Gallicæ, ubi explosis aliorum opinionibus nostri Bis originem se fatetur ignorare.
P. Carpentier, 1766.
Arest. parlam. Paris. ann. 1368. in Lib. 1. ordinat. super artif. Paris. fol. 308 : r°. ex Cam. Comput. :
Dicta manubria, quæ erant de albo bosco, depingi faciebant in colorem brisiaci, aut alterius boni ligni... Inde vulgaliter dicebatur in diversis regionibus, tam in regno quam extra regnum, quod dicti pravi cutelli erant de Bisis Parisiensibus, in illusionem et vituperium dictæ villæ Paris. et fabrorum prædictorum.
Ubi facetiæ vim non satis perspicio, tametsi aperta videatur. Vide supra Bisseni.