« »
 
[]« Blasphemare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 676c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLASPHEMARE
BLASPHEMARE, Vituperare, damnare, culpare, infamare, nostris Blasmer, Italis Biasimare. S. Cyprianus Epist. ad Pompeium :
Quem Marcion secutus, additis ad crimen augmentis, impudentius cæteris et abruptius in Deum Patrem Creatorem Blasphemare instituit.
Anonymi Epist. 7. tom. 9. Operum S. Hieronymi :
Quod nobis etiam ut non in Dei Martyres accidat, præcavendum est, si eos quos prior ætas insecuta est, nostra Blasphemet.
Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap. 46 :
Sacerdotes Domini assidue Blasphemabat.
Adalardus in Statutis Corbeiensis Monasterii lib. 1. cap. 1 :
Ne propter aliquam turpitudinem illarum religio Monasterii Blasphemetur.
Constantin. [] Africanus lib. 5. Comm. locor. medic. cap. 15 :
Quicunque ergo comesturus est azymos panes, vel alios superius Blasphematos, comedat eum cum calidis atque diureticis.
Matthæus Vindocin. in Thobia :
Nubat honos oneri, nec onus Blasphemet honoris
Præsidium, nec honor diffiteatur onus.
Utuntur passim Scriptores, Fredegarius cap. 42. 80. Gesta Dagoberti Regis cap. 46. S. Columbanus in Pœnitent. sub. fin. et lib. de Mensura Pœnitentiar. cap. 11. Dugalus adversus Claudium Taurinensem pag. 8. Aimoinus de Vita S. Abbonis cap. 9. lib. 4. Hist. cap. 35. Dudo lib. 1. et 2. de Gestis Normann. pag. 77. 81. Capitula Legis Salicæ cap. 3. § 6. Leges Langob. lib. 2. tit. 52. § 23. Lothar. I. cap. 54. Chilienus in Vita S. Brigidæ cap. 7. Ordericus Vital. pag. 471. 806. Leo III. PP. Epist. 1. etc. Vide Henric. Valesium ad Histor. Eccles. Eusebii lib. 4. cap. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Occurrit etiam passim in Scripturis sacris et apud Scriptores Ecclesiasticos pro Maledicere Deo, impie loqui, Gallis Blasphemer. Quo sensu accipiendus est locus S. Cypriani a Cangio supra relatus. Utraque etiam notione, pro vituperare scilicet et impie in Deum vel Sanctos loqui suum βλασφημεῖν sumunt Græci. Ejusmodi autem erat blasphemorum pœnitentia quam post Gregorium PP. IX. præscribunt Statuta MSS. Eccl. Conseran. ann. 1337 :
Ut in septem diebus Dominicis pro foribus ecclesiæ manifeste dum aguntur vel celebrantur Missarum solemnia blasphemus existens, ultimo illorum die Dominico pallium et calceamenta non habeat, ligatus corrigia circa collum, septemque præcedentibus certis feriis in pane jejunet et aqua, ecclesiam nullatenus ingressurus quolibet prædictorum dierum : tres si poterit, alioquin duos reficiat pauperes, sive unum.
P. Carpentier, 1766.
Ablasmer, in Lit. remiss. ann. 1453. ex Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 394 :
Pour laquelle chose... le suppliant, son frere, et leurs parens et amis furent grandement ahontez et Ablasmez. Desblasmer,
sensu opposito, pro Disculper, justifier, culpa purgare, crimen amovere, in aliis Lit. ann. 1372. ex Reg. 103. ch. 76 :
Le suppliant se Desblama, monstra et représenta incoulpable.
Rursum aliæ ann. 1389. ex Reg. 136. ch. 268 :
Pour eulx purger, Desblamer et oster de le souppechon, fait et fame, dont dessus est fait mention.
Nostris olim Blanger, Blastenger et Blatenger, eadem notione atque Blasphemare ; unde Blange, vituperium, criminatio. MS. :
Sire, ne sui pas homs estraignes,
Ne ne vos sai servir de Blanges,
Ne de losenges, ne de fables.
Philippus Mouskes in Vita S. Ludov. :
L'empereris de rien ne Blange.
Idem in vita Ludov. VIII. :
Tant que li rois nel croi,
Le Bastengea, et mescroi.
 :
De traison ne vos pui Blastengier.
Charta Phil. Aug. pro communia Tornac. ann. 1187. ex Cod. reg. 10196. 2. 2. fol. 93. v°. :
Se aucuns homs laidenge et Blastenge autruy, s'il est convaincus par loyals tiesmoins, il payera l'amende de xl. solz, au Blastengiet xviij.
Doctrinale MS. :
Ne se venge pas bien
Qui le mauvais Blatenge.
[] Infra :
Que nus homs ne l'en puist
Blatenger, ne blasmer.
P. Carpentier, 1766.
Varia fuit legibus statuta in blasphemos pœna. Nota est illa, quam S. Ludovicus regesque illius successores decreverunt, ut iis nimirum lingua ferro candente transfigeretur, vel tota etiam eradicaretur ; dehinc ut labra finderentur prima et altera vice, tertia vero ut totus oris circuitus abscinderetur, quod videre est supra in Banlauca. Capite damnantur, si ex proposito blasphemaverint, leviori pœna, si ira vel casu, in Constit. MSS. Petri III. reg. Aragon. ann. 1363 :
Qui verba nefandissima Deum omnipotentem, B. Virginem M. et ejus virginitatem tangentia, et Sanctos et Sanctas Dei protulerit, si ex proposito dixerit, sive spe aliqua veniæ, moriatur. Si in ludo, rixa, vel ira, vel casu protulerit, portando per medium linguæ unam virgam ferream, fustigetur.
Longe mitior est, quam sanxit Steph. card. sub Urbano PP. VI. in Stat. MSS. ex Cod. reg. 4203 :
Item volumus et ordinamus, quod nullus audeat vel præsumat linguam in blasfemiam relaxare contra Deum et matrem ejus B. V. gloriosam M. et Sanctos suos, sub pœna decem libr. et decem dierum standi in carceribus pro qualibet vice.
Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 65 :
Ordinamus quod si quis major xiiij. annis blasphemaverit Deum, vel ejus genitricem gloriosam V. M. solvat v. sol. Si vero Sanctos Dei blasphemaverit, iij. sol. nomine pœnæ solvat... Si autem dictam pœnam solvere noluerit, vel non poterit, projiciatur vestitus et calciatus in fossato, ubi fuerit profunda, habita cautela ne submergatur.
Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 42. ex Cod. reg. 4620 :
Ordinamus quod si quis de cætero Deum et B. M. V. blasphemaverit, vel maledixerit, seu turpiter de ipsis locutus fuerit, puniatur pœna decem librarum parvorum : et nihilominus lingua ejus ponatur in giova, et sic per unam diem stet super berlinam. Qui vero blasphemaverit aliquem Sanctorum, puniatur pœna centum solidorum, quos si non solverit infra tertiam diem, submergatur in lacu cum corbula. Blasmer,
pro Blasphémer, in Vita J. C. MS. :
Uns des larrons qu'iluec estoit,
Blasmoit Dieu, et l'escarnissoit.
Blasphemare Judicium, Idem quod Falsare sententiam, hanc scilicet tanquam falsam impugnare, et ab ea appellare : formula etiam recepta apud practicos nostros, Blasmer une sentence. Olim autem qui ante judices litigaverat, dato judicio stare, aut ab eo statim appellare tenebatur, et interim dum alterum e duobus elegisset, custodiæ mandabatur : qui si appellasset ad palatium cum apostolis in libera custodia deducebatur, donec ejus causa discuteretur. Capitulare 2. et 4. ann. 805. cap. 8. et lib. 3. Capit. cap. 7. Adde Leg. Longob. Lothar. I. supra laudatam. :
De clamatoribus vel causidicis, qui nec judicium scabinorum acquiescere, nec Blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant, etc.
Vide Grimmii Antiq. Jur. German. pag. 865.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blasphemator. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 144. ex Diario belli Hussitici :
Unde multi et præcipue veritatis Blasphematores periculum mortis sibi timentes imminere de civitate fugierunt.
Blasphemia, Criminatio, insimulatio, [] Grll. Blasme. S. Augustin. lib. de Moribus Manichæor. cap. 11 :
Est Blasphemia, cum aliqua mala dicuntur de bonis. Itaque jam vulgo Blasphemia non accipitur, nisi mala verba de Deo dicere, de hominibus namque dubitari potest.
Appendix ad. Gregor. Turon. cap. 51 :
Liberare poteras de Blasphemia hanc causam.
Capitulare 1. ann. 810. cap. 10. et ex iis Capitula Caroli C. tit. 39. Apud Carisiac. ann. 873. cap. 3. :
De latronibus qui magnam habent Blasphemiam,
id est, infamiam. Adde Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 13. 35.
P. Carpentier, 1766.
Blasphême, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1367. ex Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 425 :
Pour diffamer l'estat d'icellui suppliant et donner Blasphême deshonnorable, le clama pour wilps ou coup, en reputant la femme dudit suppliant.... pour ribaude.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blasphematio. Tertul. de Cultu femin. cap. 12 :
Optemus, ne juste Blasphemationis caussa simus.
Hoc est, ne propter nos Deus in Gentibus blasphemetur.
Blasphemium, Italis Biasimo. Eadem notione occurrit apud Commodianum instr. 31. Gregorium Turon. lib. 8. cap. 30. 41. lib. 9. cap. 40. lib. 10. cap. 9. Fredegarium cap. 51. Germanum Episc. in Epistola quæ habetur tom. 1. Hist. Franc. pag. 856. Leonem III. PP. Epist. 1. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blasphemabilis. Tertul. de Cultu femin. :
Quanto Blasphemabile est, si quæ sacerdotes pudicitiæ dicimini, impudicarum ritu procedatis cultæ aut expictæ ?
Blasphemus, Infamis, in Capitul. Caroli Cal. tit. 39. § 2. 3. pag. 393.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blasphemissima Hæresis Priscillianorum, in Concil. Hisp. tom. 2. pag. 172.