« »
 
[]« Blavus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 678c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLAVUS
BLAVUS, Blaveus, Blavius, Bloius. Color cæruleus, ex Germanico Blaw, nostri Bleu dicunt. Salmasius ad Tertulliani Pallium, vocis etymon a Latino accersit, censetque blutum, seu bleu, dictum quasi ablutum et dilutum : quomodo butum pro imbutum habetur in Glossis Isidori. Joannes Ruellius lib. 1. de Natura stirpium cap. 7 :
Quod hactenus Galli nomen Blavei pro Blatteo retinuerunt, coloris genus satis dilutæ purpureæ, nec quovis modo saturatæ, ad cæruleum aliquatenus accedentis, etc.
Cap. 134 :
Trivialis, ut creditur, flos est, in frumentario nascens agro, et hortis quoque rusticorum et puellarum corollis, calyce rosarum, sed squaroso atque tristi, plurimis stipantibus cæruleis barbulis, unde partim a summa cærulei coloris gratia Blaveolos, lingua nostra blaveum appellante cæruleum.
Matthæus Silvaticus :
Isatis... est herba qua tingitur blavetum, et dicitur Blavum.
Alibi :
Sandarax, est herba de qua tingitur Blavus color.
Blavus. Joannes Monachus in Vita S. Odonis lib. 3 :
Non induebantur similia (vestimenta), sed colorata, quæ nos vulgo vocamus Blava.
Statuta Eccl. [] Meldensis apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 900 :
Et ne (Sacerdotes) cendalum habeant in pallis, nisi Blavi vel nigri coloris.
Blaveus. Albertus Argentin. pag. 121 :
Ipsemet autem Ludovicus duodecimus in armis Blaveis cum albis crucibus, ne cognosceretur, absque signis regiis apparebat. M.
Chronic. Belg. pag. 319 :
Clypeum Blavei coloris cui literæ aureæ per obliquum declinantes inerant. Blaveæ purpuræ,
apud Vincentium Belvac. lib. 32. cap. 30. Clypeus Blavei coloris, apud Gobelinum Personam ætate 6. cap. 73. Vide Bloius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blavineus. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 357. n. 14 :
Propter Blavineam cucullam, qua indutus erat.
Blavius. Chronicon Sclawicum editum ab Erpoldo Lindenbrog. cap. 30 :
Sub parvo Blavio lapide... ossa ejus quiescunt.
Occurrit etiam in Chronic. Windesh. lib. 1. cap. 31. lib. 2. cap. 44. et apud Martenium Anecdot. tom. 3. col. 1675. Notit. ann. 1527. ap. Guden. Cod. Diplom. vol. 4. pag. 619 :
Missa celebrata per canonicos..... in ornatu antiquo blavio samathino.
L. Henschel, 1840–1850.
Gemma Gemmarum :
Blavus, blavius, blavidus, Blawfarb. Blavidare, Blaw machen. Inde Blavidator, trix, Blawferber. Blavipes est talis avis, ein Blawfusz.