![[]](img/image.png)
BLINI, Tetri, Isid. Glossar. Ad quod Grævius notat in Excerptis haberi, Blimi,
Tetri, sed retinendum esse Blini, quod est pro Bleni, i in e
mutato, ut alibi non semel. Apud Constantiensem, Blenni, Tetri. Turnebum Adversar.
lib. 28. cap. 5. Blenui, Tetri. Plautus Bacch. 5. 1. 2. Blennus accipit pro
stulto, stolido. Est a Græco Βλέννος, Mucosus. Βλέννα enim Mucum significat : unde vox ad stultum metaphorice
translata. Vide Blenones.