« »
 
[]« Bloire » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 681a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLOIRE
BLOIRE, De avibus rapacibus dicitur, cum earum oculi conteguntur, ex Gallico Eblouïr, oculis caliginem affundere : quod quibus oculorum acies perstringitur, omnia bloia, seu cærulea videantur. Fridericus lib. 2. de Arte venandi cap. 37. de Falconibus :
Postquam vero capti sunt,... sunt oculi eorum contegendi et claudendi, ne hominem videant : et hujusmodi actus appellatur ciliare, seu Bloire.
Vide Guillelmum Tardivum Podiensem in libro Gallico de Aucupio cap. 11. et infra in Ciliare.