![[]](img/image.png)
BLOIRE, De avibus rapacibus dicitur, cum earum oculi conteguntur, ex Gallico
Eblouïr, oculis caliginem affundere : quod quibus oculorum acies perstringitur,
omnia bloia, seu cærulea videantur. Fridericus lib. 2. de Arte venandi cap. 37. de
Falconibus :
Postquam vero capti sunt,... sunt oculi eorum contegendi et claudendi, ne hominem videant : et hujusmodi actus appellatur ciliare, seu Bloire.Vide Guillelmum Tardivum Podiensem in libro Gallico de Aucupio cap. 11. et infra in Ciliare.