![[]](img/image.png)
1. BOATERIA, Talliæ species, vectigal quod ab universis subditis penditur. Charta ann.
1183. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 170 :
Et si contingeret, quod consules, vel potestas si fuerit, fecerint collectam vel Boateriam extra civitatem super rusticos, illud idem volumus quod nostri rustici, qui sunt a Liquentia hucusque debeant facere mandato consulum vel potestatis, si fuerit.Alia ann. 1199. ibid. col. 177 :
Et collectam et Boateriam dabimus ad voluntatem potestatis vel consulum, qui pro tempore erunt in regimine civitatis Tarvisii, quando collectam vel Boateriam colligent extra civitatem.Quod a Bobatteriis seu agricolis exigeretur, sic dicta. Vide infra Bobatterius.