« »
 
[]« Boccasinus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 684c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOCCASINUS
BOCCASINUS, Idem quod Bocassinus. Murator. tom. 3. pag. 649. ex Pontificali Rom. ubi de ordine processionis a Vaticano ad Lateranum :
Et singuli vexilliferi habebunt quatuor pedites cum lacernis Boccasinis cum insignibus Dominorum suorum.
Ibidem col. 2. D. :
Post Sacramentum equitat immediate Sacrista, qui ut cæteri Prælati habet equum totum coopertum Boccasino.
Ubi Muratorius hæc annotat : Minus notæ significationis vocabulum barbarum Boccasinus, de quo interrogati Romani respondent, linei panni speciem esse subtilitate præstantis, quemadmodum Belgis est, quem Cameracensem appellant, ideoque laternis formandis servire, adferri autem ex Oriente. Vide Boucassinus.