« »
 
[]« Bolonæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 693b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOLONAE
BOLONÆ. Gloss. Isid. : Bolonæ, ipsi cetarii, qui diversa genera piscium emunt. Gloss. Lat. Græc. : Bolonæ, μεταπράται, παλινϰάπηλοι. Papias : Bolona, redemptor cetariorum tabernarum, in quibus salsamenta conduntur, quas tabernas vulgo cetarias vocant. In cod. reg. 7609. Bollona. MS. Ecclesiæ. Bituric. :
Beollona,[] Redemptor cetariorum.
In Supplem. Antiquarii, Bolanæ, pro Bolonæ. Arnobius lib. 2 :
Quid bigarias, salinatores, Bolonas, unguentarios.
Occurrit etiam apud Terentium in Eunuch.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Memoria falsus, uti nota Grævius ad Glossar. Isid. hoc ultimum asserit Cangius. Apud Terentii antiquos interpretes Donatum et Eugraphium in notis ad Eunuchum occurrit. Eugraph. in Act. 11. Scen. 2 :
Cetarii sunt, qui salsamenta vendunt : nam cetariæ dicuntur Bolonæ.
Donatus :
Cetarii, qui cete, id est, magnos pisces, venditant, et Bolonas exercent.
Sic tamen et ipsi Cetarii dicebantur, ut eruditi viri ex locis a Cangio relatis probant. V. Turneb. Advers. 13. 14.