« »
 
[]« Bolonæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 693b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOLONAE
BOLONÆ. Gloss. Isid. : Bolonæ, ipsi cetarii, qui diversa genera piscium emunt. Gloss. Lat. Græc. : Bolonæ, μεταπράται, παλινϰάπηλοι. Papias : Bolona, redemptor cetariorum tabernarum, in quibus salsamenta conduntur, quas tabernas vulgo cetarias vocant. In cod. reg. 7609. Bollona. MS. Ecclesiæ. Bituric. :
Beollona,[] Redemptor cetariorum.
In Supplem. Antiquarii, Bolanæ, pro Bolonæ. Arnobius lib. 2 :
Quid bigarias, salinatores, Bolonas, unguentarios.
Occurrit etiam apud Terentium in Eunuch.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Memoria falsus, uti nota Grævius ad Glossar. Isid. hoc ultimum asserit Cangius. Apud Terentii antiquos interpretes Donatum et Eugraphium in notis ad Eunuchum occurrit. Eugraph. in Act. 11. Scen. 2 :
Cetarii sunt, qui salsamenta vendunt : nam cetariæ dicuntur Bolonæ.
Donatus :
Cetarii, qui cete, id est, magnos pisces, venditant, et Bolonas exercent.
Sic tamen et ipsi Cetarii dicebantur, ut eruditi viri ex locis a Cangio relatis probant. V. Turneb. Advers. 13. 14.