« »
 
[]« Bolzo » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 693c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOLZO
BOLZO, Italis Bolzone, Gall. Billon. [] Argentum aerosum, quo Moneta cudebatur, quæ antiquitus parva, vel nigra appellabatur, ut liquet ex Prov. Offitial. Com. et Pop. Florent. ann. 1332. apud Orsini, Storia delle Monete della Rep. Fiorent. pag. 45 :
Providerunt... quod in Zeccha Civitatis Florentie cudatur, bactatur, et fiat quedam nova Moneta Nigra, quorum quelibet valeat quatuor Denarios parvos, seu Picciolos... que Moneta in qualibet libra ipsius habeat, seu teneat duas uncias Argenti fini, sive optimi, et decem uncias Heris, sive Ramis....
Et paulo post :
Providentes quod Casserius dictorum Officialium, et dicti Offitii possit assignare de calo, et pro calo dicti Bolzonis, et Monete illud quod in rei veritate erit in dicto calo, ita tamen quod ipsum calum non possit transcendere uncias octo Bolzonis alligati pro quolibet centenario libre Bolzonis : Expense vero que fieri debent pro dicta Moneta fienda... sunt hæ :... Item providerunt quod supradictus Officialis... possit expensam facere in emendo Carbones... dummodo pretium dictorum Carbonorum non excedat denarios octo pro qualibet libra Bolzonis, sive dicte Monete que fiet, etc.
Fr.