« »
 
[]« Bolzonum » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 694a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOLZONUM
BOLZONUM, Eadem notione. Stat. Jurisdict. Mediol. ann. 1351. in Mon. Hist. patr. Taur. tom. xvi. col. 1066 :
Quod aurum et argentum possit conduci sine datio,.. Quilibet possit portare et portari facere aurum, argentum, et Bolzonum impune,... et sine aliquo datio ad civitatem Mediolani dum tamen postquam ad civitatem Mediolani aplicuerit, infra tertiam diem magistris monetarum consignaverit, et si consignare omixerit perdat ipso jure illud aurum, argentum et Bolzonum : si vero... consignaverit, teneatur medietatem dicti auri, argenti et bolzoni dimittere, et dare magistris monete pro pretio ordinato per comune Mediolani ; de alia vero medietate possit exportare et exportari facere in quacumque parte voluerit libere... et sine solutione alicujus datii.
Fr.