« »
 
BONITAS 1, BONITAS 2, BONITAS 3, BONITAS 4.
[]« 1 bonitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 699b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BONITAS1
1. BONITAS, Exactio sub specioso Bonitatis nomine, tanquam gratuito a subditis[] dominis præstaretur. Charta S. Ludovici Regis Franc. apud Marten. Collect. Ampliss. tom. 1. col. 1267. B :
Super eo quod Præpositi nostri Meloduni in ingressu Præposituræ quasdam exactiones, quas vulgariter Bonitates appellabant, ab iis nomine servitii extorquebant, etc.
Leges Comitis de Monteforti ann. 1212. pro Albiensibus :
Nullus Baro, Miles, aut quilibet alius dominus, cui Comes dederit terram in partibus istis, poterit exigere ultra mensuram talliæ statutam, et confirmatam, litteris eorundem dominorum, et Comitis, sive nomine talliæ, aut Quæstæ sive Bonitatis, vel cujuscumque alterius causæ.
Chartular. Abbat. Majoris Monasterii, seu Vindocinense Thuani, n. 11 :
Cœpit dicere quod ille Odo habuerat ei conventionem, ut omni anno faceret ei aliquam Bonitatem. Quam cum nollemus ei facere, quia falsum erat quod dicebat, saisivit decimas, quas olim nobis ipse auctorisaverat.
Charta Bertæ Comitissæ Blesensis anni 1001. in Tabulario Abbatiæ Burguliensis fol. 101.
Ut simul Bonitatis et eleemosynæ efficeremur participes
. Charta anni 1240. ex Archivo Castri Vitreii :
Gaufridus de Poenceio dominus Guilchiæ, dedi in maritagium Andreæ domino Vitreii cum Thomasia filia mea... quatuor libras de Bonitate de Restiers, et quidquid habebam in milite exercitus de Restiers.
Vide Consuetud. localem de Soesmes art. 2.
Bonitas. Leges Luitprandi Regis Longob. tit. 108. § 1 :
Quidam homo diabolo instigante dixisset ad servum alienum : Veni, et occide dominum tuum, et ego tibi facere habeo Bonitatem quam volueris.
138. (6, 85.) in Lombard. 1, 9, 25.
[]« 2 bonitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 699c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BONITAS2
2. BONITAS, Felicitas, beatitudo, apud Alypium Antiochenum in Descript. orbis capit. 2. Vide Malitia.
[]« 3 bonitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 699c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BONITAS3
3. BONITAS, Officium, obsequium, Gall. Bon-office, Charta Theob. comit. Campan. in Chartul. Campan. ann. 1229. fol. 353. r°. :
Attendens Bonitates et servicia, quæ michi fideliter exhibuit dilectus et fidelis Hanricus de Bordis, concessi, etc.
[]« 4 bonitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 699c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BONITAS4
4. BONITAS, Valor, pretium, Gall. Valeur. Charta ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 62 :
Quod prædictam molneriam, sive partem prædictam, cum omnibus juribus suis, Bonitate seu valencia,.... faciemus prædictam universitatem et suos semper habere.