« Borderes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 706c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BORDERES
BORDERES. Annales Francor. veteres ann. 784 :
Eodem anno... obsedit Dom. Rex Karolus Herisburgo, et Franci sederunt in gyrum per Borderes,id est, in locis limitaneis ; Galli enim bords et bordieres, Angli borders, limites vocant. Pertzius vol. Scriptor. 1. pag. 17. hæc scribit :
Bord, Bordaria, Borderiaest Domus, casa ; rex igitur Eresburgi residens exercitum per domos Saxonum circumcirca habitantium in hibernis collocavit. Conf. Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 213. et Bortren.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Grævius vero
in notis ad Glossas Isid. per Borderes intelligit tentoria : quæ notio si genuina,
Borderes diminutivum est vocis Bordæ, Domus, ædes, casa, unde militum
tentoria Bordes dicta, et hic Borderes : qua posteriori voce interdum etiam
appellati sunt ex eodem Grævio, qui in casis habitabant.