solr : BORRA 2, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
[]« 2 borra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 709b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BORRA2
2. BORRA, Tomentum, Bourre. Charta Guillelmi Episc. Carnotensis ann. 1166. in Hist. Perticensi pag. 195 :
Ad basturas asinorum et equorum..... in domibus fullonum S. Sepulcri... Borram capient.
P. Carpentier, 1766.
Stat. Montis-reg. pag. 274 :
Item statutum est quod nemo possit vel debeat battere Borram in platea civitatis Montisregalis.
P. Carpentier, 1766.
Borra, Tomentum laneum, vulgo Bourre lanisse. Stat. pro lanificio et pannif. ann. 1317. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 196. r° :
Borra vero, id est illud, quod de panno extrahitur dum cum cardonibus adaptatur, de regno poterit extrahi.