« »
 
[]« Boscus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 712a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOSCUS
BOSCUS, vel Boscum non raro, Silva, foresta ; Franco-Belgis, Bos, aliis Bois, Italis, Bosco, Testamentum Ramnulfi, qui vixit sub Lothario Rege, in Tabulario S. Mariæ de Fontibus apud Cadurcos :
Et illas terras de monte Nebutiano, quas Rigaldus tenet in fevo, et Boscum de Arla, quantum ad meam partem pertinet, etc.
Vide Leges Eduardi Confess. cap. 8. § 2. Occurrit passim. Quidam a βοσϰή, pastio animalium, quod in silvis pascantur, vocem deducunt. Exstat in Basilicis titulus περὶ νομῶν, ἤτοι βοσϰῶν. Alii a Germanico accersunt. Vide Raynouard. Glossar. Rom. vol. 1. pag. 240. radice Bosc ; neque vero Busch dicitur Gothis, uti scripsit vir summus, sed Germanis hodiernis, antiquis Busc. Conf. Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 218. Gothice hæc vox non exstat sed Islandi et populi scandici omnes eam agnoscunt. Porro boscus pars est etiam forestæ. Vide Aresta Parlamenti S. Martini ann. 1289. in Reg. B. Capitula Placitorum Coronæ Regis apud Hovedenum pag. 784 :
Item præcipit quod nullus adgistet Boscos suos intra metas forestæ suæ, antequam Bosci eorum adgistentur. Dominici Bosci Regis,
ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Boschettus, Diminutiv. a Boscus. Acta SS. Junii tom. 4. pag. 765. de sanguine Joannis Baptistæ :
Sed in quodam Boschetto per totam noctem eundo territus, nesciebam exire.
Boschero, Lignator, in Charta ann. 1270. in Probat. Hist. Drocensis pag. 280.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Boskillo, Eadem notione. Charta Balduini Abbat. ann. 1223. in Hist. Aug. Viromand. pag. 214 :
Similiter et omnes servientes Ecclesiæ nostræ, puta Boskillones, bubulci qui de villa Humolariis non sunt nati, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Buscalator, in Statutis Arelat. MSS. fol. 25 :
Item statuimus, quod nullus Buscalator vel alius transiens per aquam vel per terram, audeat de nemoribus, vineis vel cepibus evellere, seu etiam scindere socam vel radicem vivam vel mortuam.
Bosquerare. Pactum inter Thomam Comitem Sabaudiæ et Abbatem Pinarolensem ann. 1246 :
Hoc etiam addito, quod Abbas et Conventus ad opus dicti Monasterii in perpetuum possint Bosquerare, et pascuis uti, quantum eis necesse fuerit, per totam terram dicti Comitis.
Italis Boscheggiare, est in silvas crebro ire. At hic Bosquerare, idem valet, quod pecora in silvas immittere. Quod minus recte dictum esse monuimus supra in Boscairare. Charta Barrali de Baucio pro Monasterio S. Pontii ann. 1263 :
Confirmamus vobis donationes... terrarum de Paludo, et etiam pasqueriorum et juris Bosquerandi, seu etiam lignerandi per totam terram nostram, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Buschus, pro Boscus, in nova Gall. Christ. tom. 2. Instrum. col. 477. E :
Cum subjacenti paludes et landis et Buschis.
Buscus, Idem quod Boscus, in Charta Lotharii III. Imp. ann. 1125. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 149. Auctor Mamotrecti in 3. Reg. 14 :
Lucos, i. buscos.
Occurrit apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 422. et in Tabulario S. Bartholomæi [] Bethun. fol. 38. vers. cujus locus exstat in Custare post vocem Custus.]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Busketus, Parvus boscus, Gall. Bosquet, in Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 395 :
Aboutat Busketo Esvaruel ex uno buto et bosco qui fuit Arnulfi Hose ex alio bouto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Busquetus, Idem, in Charta anni 1304. Archivo B. Mariæ de Bono-Nuncio Rotomag. :
Sita est inter... Busquetum ex uno latere, etc.
P. Carpentier, 1766.
Boscus Arduus. Charta Ingerrani dom. de Marign. pro fundat. eccl. colleg. Escoyarum, vulgo d'Escoüis, ann. 1310 :
Insuper de prædictis canonicis, videlicet cuilibet xij. quadrigatas bosci seu buschiæ pro ardere, videlicet quamlibet quadrigatam ad tres equos, percipiendum anno quolibet in foresta de Basquevilla, juxta Boscum arduum sive layam.
Quod de silva ardua, Gall. Haute futaie pronum est intelligere ; at ex versione Gallica, quæ habet :
Dans la forest de Basqueville au Bois de coupe ou ventes,
restituendum videtur cæduum, loco arduum.
P. Carpentier, 1766.
Boscus Plenus, Silva incædua, Gall. Futaie ; nam cæduæ, vulgo Taillis, opponitur, in Charta Phil. V. ann. 1318. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 547 :
Quæ omnia nemora sexcentas nonaginta octo acras vel circiter, tam in pleno Bosco quam talliciis,... continere dicuntur.
Boscus Mortuus, Vivus. Practici nostri Boscum vivum, seu Bois vif appellant, arbores et virgulta nemorum infructifera, ob idque mortuum boscum, Mort bois dicunt, quod fructus non ferant : Boscum vero mortuum, seu Bois mort appellant, qui revera mortuus, id est, siccus est. Hoc discrimen observare est in Consuetudinibus Municipalibus ac præsertim in Nivernensi cap. 17. art. 12 :
Mort bois est tenu et réputé bois non portant fruit ; et Bois mort est cheu, abatu, ou sec debout, qui ne peut servir qu'à brusler.
Vivi igitur bosci usus est ad ædificandum, mortui vero ad ardendum. Ita passim Chartæ veteres. Charta Mauritii Episc. Parisiensis ann. 1189. in Tabular. S. Maglorii :
Convenit ut domus S. Juliani Boscum habeat etiam in foresta absque omni consuetudine, tam Vivum, quam Mortuum, tam ad ardendum, quam ad ædificandum.
Infra :
Vivum nemus ad ædificandum, Mortuum ad comburendum.
Regestum Philippi Aug. fol. 72 :
Heremitæ deserti habent herbergamentum ad Vivum nemus per liureiam, et Mortuum nemus ad ardendum sine liureia.
Charta ann. 1225. in Notis ad Vitam S. Bernardi Tironensis Abbatis :
Videlicet nemus Vivum ad herbagium, et nemus Mortuum ad calefaciendum.
Tabularium Campaniæ :
Habent usuarium in prædicto boscho, Vivum ad hospitandum, et Mortuum ad ardendum.
Vetus Charta in Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. :
Omnem boscum meum Vivum ad domos ipsorum, et ad omnes necessitudines domorum faciendas, et Mortuum ad omni tempore calefaciendum.
Vetus Notitia apud Louvetum in Bellovaco pag. 531. 1. Edit. :
Et concessit quod in prædicta silva B. Petri et hospites sui habebunt Vivum ad ædificandum, et Mortuum ad comburendum, etc. Nemora mortua,
in Charta Ludovici Hutini ann. 1315. pro Normannis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quænam vero sint ligna quæ inter mortuum boscum recenseantur haud ita facile est definire, cum non idem ubique hac de re vigeat usus ; quapropter ea tantum subjiciemus quæ hactenus in Chartis nobis occurrerunt. Literæ Ludovici X. Regis Fr. ann. 1314. [] tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 552 :
De cætero nemoribus mortuis, videlicet Gallice, sauz, marsauz, pine, espine, aune, genest, genievre et ronches.
Charta ann. 1213. ex Tabular. Crisenonensi :
Usuarium suum habent.... ad corveam et ad vinculum bladi... ad tramulum et ad charmum et corilum et acrum et genestam et ad omne nemus mortuum.
Alia ann. 1215. ex eodem Tabul. :
Dedi et concessi... in nemore meo de Freteio, ad unam quadrigam in charmis, aceribus, et alio genere nemoris mortui.
P. Carpentier, 1766.
Cum non contemnendæ utilitatis sit intelligere, qui per mortuum Boscum significatum voluerint nostri, operæ pretium duxi iterum subjicere, quæ hac de re notanda reperi. Charta ann. 1310. in Reg. 45. Chartoph. reg. ch. 120 :
Lesdis hommes aront des-ores-en-avant usage èsdiz bois au Mort-bois, comme de sauz, marsauz, boous, coudre, espine, genestes, trembles et fresnes.
Alia ann. 1319. in Reg. 56. ch. 603 :
Nomine Bosci mortui accipiuntur salices, marsalices, tremble, arable, charme, tilium, bolum et alnæ.
Alia ann. 1348. in Reg. 84. ch. 754 :
Déclarrons par ces présentes que lesdiz habitans (de la franche ville lez Compiegne) pueent bien user du bois vif pour clorre et édifier ; quar entre vif bois et bois vif nous ne faisons aucune différence ; et quant au bois mort, nous déclarrons aussi qu'il en puissent bien user ; quar il a grant difference entre Bois mort et Mort bois ; quar bois mort, est bois sec sanz verdure, comme chene et autres arbres plusieurs ; et Mort bois est puyne, boul, fresne, erable, tranble, et plusieurs autres.
In foresta vero de Vernone, betula, Gall. Bouleau, boscus vivus censetur. Vide infra Boulus. Stat. ann. 1376. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 234. art. 4 :
Comme de tousjours ait esté mise difference entre les coustumiers entendans la signification des paroles de Mort bois à Bois mort, en prendant Bois mort pour celuy qui est sec, soit abbatu ou en estant ; et en entendant le Mort bois de certain bois vert en estant : afin que plus n'en soit débattu, l'en desclaire que ainsi doit-il estre entendu que dit est, et le Mort bois tel, non autre, comme il est dit et declairié en la Chartre auz Normans, qui en fu faite par le roy Loys, l'an mil ccc. quatorze, sur l'interpretation et nomination dudit Mort bois ; et ainsi sera interpreté et prins és cas, qui se offrent et offerront, espécialement quant au païs de Normendie.
Buscale, Idem quod Boscus, Bois, seu potius Broussailles, dumeta. Tabularium S. Remigii Remensis :
Habet ibi Buscalia map. 1.
Charta Conradi Imp. ann. 1038. in Bibl. Sebus. pag. 208 :
Piscationes, foresta, silvas, pascua, Buscalia, etc. concedimus.
Charta Guillelmi Episcopi Mantuani ann. 981. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 54 :
Cum silva et Buscaliis, etc.
Pag. 56 :
De terra arabile juges 4. silvis et Buscalibus juges 96.
Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 54 :
Et ea quæ habent in Marselina, cultum et heremum, prata et Boscalia.
Buscagium, Præstatio pro buscis, seu lignis quæ in urbem inferuntur. Liber censuum et feodor. Comitatus Carnotensis fol. 1 :
Les Coustumes des portes de Chartres appartiennent à la Prevousté, quand elle est vendue ; c'est à savoir le deaublage, le tonli, et le Buscage.
Et fol. 18 :
La Coustume du Buchaige et du laignage, (lignagium).... Marchant qui [] ameine à Chartres merrien esquarré,.... qui ameine en charettes charnier, tan, peles, fourches, etc. doit, etc.
Vide Boscagium.
Buscaria, Boscus, vel dumetum. Vetus Charta apud Ughellum tom. 3. pag. 455 :
Cum... silvis, Buscariis, stirpetis, pratis, etc.
Busciva Terra, in qua Busci seu Bosci sunt vel silvæ, apud Rollandinum in Summa Notariæ. Vide Busca.
Nescio an quis probet eorum conjecturam, qui Boscum a Pascuum effictum volunt, illud vero a Græco βοσϰεῖν, quod in silvis pecora pascantur. Vide Octav. Ferrarium in Orig. linguæ Italicæ in V. Bosco.