« »
 
[]« Bovaticum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 720a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOVATICUM2
BOVATICUM, Protectio, tutela, quam princeps iis debebat, qui bovaticum illi persolvebant ; vel Immunitas, qua boves aratorii ab omni captione qualibet ex causa, edicto publico, eximebantur, cujus ademtione mulctatur malefactor, de quo in Constit. Petri I. reg. Aragon. ann. 1207 :
Si quis de magnatibus regis, vel aliquis miles, vel alia quælibet persona convictus a domino rege, vel vicario suo, super restitutione pacis, et treugæ, et Bovatici, pignora ponere noluerit ; si talis persona fuerit, quæ teneat castrum, vel castra, vel munitionem aliquam per dominum regem, statim det potestatem inde... Si vero talis fuerit persona malefactoris, quæ non teneat aliquid pro domino rege et noluerit pignora tornare, statim cum exierit de curia regis, teneat se pro suo acunydato, et omnia sua esse ejecta a pace, et treuga, et Bovatico, et nullus baronum terræ recipiat eum.
Vide Bovagium.