![[]](img/image.png)
BOXARDIUS, Vox Hispanica, Boxar Hisp. est circuire, per Boxardium ergo dicunt
quod Galli diceremus à la tournée, tour à tour. Concil. Hispan. tom. 4. pag. 135.
col. 1 :
Nulli præter Rectorem vel Vicarium liceat se excusare a cappa vel a sceptro suo ordine tenendo, cum ei injunctum fuerit a Vicario, ordine tamen inter Presbyteros servato per Boxardium, ut dicitur.