« »
 
[]« Bracile » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 731b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRACILE
BRACILE, Cassiano lib. 1. de veste Monach. cap. 6. quem exscripsit Isidorus lib. 19. Orig. cap. 33 :
Est redimiculum sive succinctorium, quod dividens per cervicem et a lateribus colli divisum (demissum) utrarumque alarum sinum ambit, atque hinc inde succingit, et constringens latitudinem vestiat corpus atque conjungendo componat. Hoc vulgo Bracile, quasi braciale vocant, quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum.
In Regula S. Benedicti cap. 22. et 55. Bracile recensetur in supellectili, et inter vestes Monachorum : sed quæ illa sit, non consentiunt Benedictini. Menardus zonam esse putat, cui assentitur Babolenus in Vita S. Germani Abb. et Mart. n. 15 :
Cingulum, quod vulgo Bracile vocatur, invenit.
Potior tamen eorum videtur sententia, qui non tam zonam, quam renum cingulum ac succinctorium esse volunt, proindeque Bracile, non a brachiis, sed a bracciis nuncupatum, ita ut braccarum in vicem fuerit, dictumque Bracile, quasi braca, aut bracca, brevior et levior, quomodo Monachi sub tunica deferunt. Joan. de Janua :
Bracile, a [] braccæ, arum, lumbare. Bracile etiam dicitur cingulum renum.
Atque ita S. Hildegardis Brachile, sive, ut legit, Brachiale manifeste distinguit a zona, qua, inquit, super tunicam cingebantur Monachi, ut illa deflueret ; cum Bracile ad cutem esset, a quo caligæ dependebant. Quod etiam firmatur ex Hist. Albigen. Monachi Vallis Sarn. cap. 72. etsi de Monachis sermo non sit :
Sed cum flecteret genua ante altare, Brachile ejus a quo dependebant caligæ ferreæ, ruptum est medium.
A Brachili igitur dependebant caligæ, uti habet S. Hildegardis. Neque huic sententiæ adversatur Magister in Regula c. 11. qui Monachum Bracili uti in nocte vetat,
ne dum se regirat per somnum oppressus exiens per thecam mucro cultelli, carni ejus figatur
, quam scilicet in pera defert, cum Bracili indutus est ; in die vero Bracili cingi statuit, dicente de S. Joanne Scriptura,
Et circa lumbos erat cinctus zona pellicea
 : quo quidem loco zona pellicea intelligitur succinctorium largius, quo inferiora corporis tegebantur. Fibula porro annectebatur bracile. Vetus Charta plenariæ securitatis sub Justiniano exarata apud Brisson. lib. 6. Formul. pag. 647. col. 1. lin. 19. :
Hoc est, cocliares num. 7. scotella una, fibula de Bracile, etc.
Nescio an huc pertineat quod legitur in Kerone :
Bracile, prualhac.
Vide Brachile 1. Conf. S. Rosa de Viterbo voce Bragueiro, vol. 1. pag. 205.
Bracile. Fredegarius Scholasticus in Epit. cap. 59 :
Tunc Chrodini consilio nutritum suum... Gogonem Majorem domus eligunt. In crastino primus ad ejus mansionem perrexit Chrodinus, ad ministerium Bracile Gogoni in collo tenens.
An idem quod Brachiale ? vel an zona, seu cingulum, magistratus symbolum ? Aimoin. lib. 3. cap. 4 :
Brachium ejus collo superponens suo.
Vide supra in Brachium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bracile, Manica, qua coqui vel ministri mensæ tegunt brachia, ne vestes sordibus inficiantur. Guidonis Discipl. Farfensis cap. 16 :
Hebdomadarius coquinæ potest ministrare cum pelliculo sine manicis, vel cum manicis si desuper induerit Bracile.