« »
 
[]« 1 branca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 734a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRANCA1
1. BRANCA, Pars extrema sive crurum sive brachiorum in feris et avibus rapacibus, si modo pars illa, manus vel pes proprie dici debet, inquit Octav. Ferrarius. Latinus Togatus, Gromaticus :
Terminus, sive petra naturalis, si [] Brancam lupi habuerit factam, arborem peregrinam significat.
Mox :
Si Brancam ursi habuerit, lucum significat.
Quibus locis effinguntur lapides quadrati, quibus insistunt pedes lupi et ursi, avulsi a tibiis. Acta SS. Aprilis tom. 3. pag. 523. in Miraculis S. Zitæ :
Et cœpit ipse lupus multum clamare et vociferari, et percutiebat sibi coram eis ipse lupus de sua et cum sua Branca.
Italis, Branca idem sonat, quod nostris Griffe, ungula. Branche de Leone, apud Joan. Villaneum lib. 6. cap. 71. Hinc appellatio tributa Acantho, herbæ, quæ vulgo Italis Branca ursina, quod, ut ait Philander, referat pedes ursi anteriores. Hujus meminit Constantinus Afric. lib. de Chirurgia cap. 13. et Myrepsus sect. 1. cap. 27. Sunt etiam herbæ aliæ Branca leonis, et Branca caulis dictæ. Fridericus II. lib. 1. de Venat. cap. 23 :
Tibiæ, pedes, digiti, dorsum, lumbi, Branchiæ, cauda, perunctum, et alia hujusmodi.
Salmasius in Solinum tom. 1. pag. 225. novæ edit. vocem hanc a brachio deducit, ita ut branca ursi, sit branchium ursi : sic nos Galli arborum brachia, Branches vocamus. Addit porro Romanensi Gallorum lingua Branc, pro brachio usurpari passim. Certe id mihi, qui ejusmodi quisquilias quamplures evolvi, nullibi mihi lectum, quod sciam. Sed Branc pro spatha, gladius, non semel occurrit : cujus quidem vocabuli origo videtur eadem quæ vocis Branca, quod spatha, vel gladius, Brancæ seu ungulæ vicem præstet militi, uti spathæ Branca leoni, aut urso. L'Ordene de Chevalerie MS. :
Aprés li a chainte l'espée :
Salehadins a demandée
La senefianche de un Branc.
Sire, fait-il, chou est garant
Contre l'assaut de l'ennemi, etc.
Le Reclus de Moiliens MS.
N'est pas de l'ordre saint Martin,
Qui en yver par la brune
Parti de son Branc acherin
Son mantel au poure vechemin.
 :
Li Brans trestorne, et la hache jus glace.
Infra :
Li Turs trestorne, et l'espée jus glace,
Li Brans descend contreval les espaules.
Philippus Mouskes in Ludovico VI :
A tant saka de Bran divers,
Si le feru en travers.
In S. Ludovico :
En aus refiert, et crie Valence,
Del Branc lor carge grief penence.
Le Roman de Garin le Loheranz :
Mais ils n'avoient palefroy, ne roncin,
Ne armeures, fors le Branc acerin.
Alibi :
Pis coupe et teste ô le Branc de Pavie.
Idem :
Il li bailla, puis trest le Branc lettré.
 :
Et te monsterrai au Branc d'achier que je sui au mien espoir aussi bon chevalir come tu i es.
Vide Origines Italicas Cl. V. Ægid. Menagii et Octavii Ferrarii.
Brancare dicuntur aves rapaces, quæ branca seu ungulis ramum cui insident, complectuntur. Fridericus II. Imp. lib. 1. de Venat. cap. 34 :
Replicatio autem digitorum in suis juncturis ad superiorem partem non fuit necessaria, ad subteriorem vero partem fuit, quatenus Brancarent[] convenientius ramos, ad quos confugiunt sœpe ut illic dormiant.
Infra :
Hic autem digitus habuit officium concludendi Brancationem ex altera parte, et in formam quasi sphæricam reducendi.
Dicuntur etiam brancare, cum aves ungulis suis impetunt. Idem cap. 55 :
Percutiendo, dilaniando, Branchando, etc.
Infra :
Aves rapaces Brancant et vulnerant compedibus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Unde Branchiers appellantur, in Lit. remiss. ann. 1446. ex Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 455 :
Ouquel bois le suppliant avoit fait une loge de branches de chesne pour prendre des oyseaulx de praye, ramages ou Branchiers, comme lasniers, autours ou esparviers.
P. Carpentier, 1766.
Est et Branc, Vestis ex crassiori tela species, forte quia alba, ab Hispan. Branco, albus ; quæ ita describitur in Lit. remiss. ann. 1410. ex Reg. 164. Chartoph. reg. ch. 179 :
Icellui suppliant voulu faire certain charivari,... eust prins et vestu un habit, nommé Branc ou roquet de toile, que femmes portent voulentiers par dessus leurs robes.
Vide infra Rochetum.