« »
 
[]« 2 brandeum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 736a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRANDEUM2
2. BRANDEUM, Species panni serici, aut alterius materiæ vestiariæ. Jo. Diacon. lib. 4. Vitæ S. Gregorii M. PP. cap. 83 :
Ferens in capite matronalem mitram candentis Brandei raritate niblatam.
Hariulfus in Chron. lib. 3. cap. 3 :
Fanones auro parati ad offerendum 14. ex Brandeo 3. ex pallio 15.
Chronicon Waticense apud Marten. Anecd. tom. 3. col. 808. ubi de quibusdam serpentibus hocce in monasterio frequentissimis :
Quia enim hæc reptilia, prout a referentibus qui talia noverunt, contigisse innotuit, apertis oribus dormientium solent insidiari, ut sicubi laxa, sicut fit, solutis sopore membris observaverint, corpora humana ingrediantur, vix satis tutum erat dormire, nisi mundioris alicujus Brandei glomus ora compilata, aut facies velamine obvolvisset.