![[]](img/image.png)
3. BRANDEUM, seu Brandea accipitur etiam pro zona, fascia, cingulo, forte quia brandea
illa quæ Divorum reliquiis admovebantur, in particulas dissecta, zonæ vel tæniæ speciem
referebant. Monachus Sangall. lib. 2. cap. 7. ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 761. lin. 3. :
Cumque tenuissimas illas pelliculas, vel tenuiores Brandeas extrahere cœpissent.Apud Isidorum in Glossis,
Prandeumfuisse dicitur, ubi quidam Brandeum reponunt. Nil tamen temere mutandum, cum Prandeum habet etiam Petrus Damian. lib. 4. Epistola 14 :genus zonarum
Quid porro de conscissis ac putrescentibus sacrorum altarium Prandeis, etc.Occurrit præterea apud auctorem Vitæ S. Petri Episcopi Policastrensis apud Ughellum tom. 7. Italiæ sacræ pag. 766. et apud Hugonem Rotomagensem Archiepisc. de Hæretic. lib. 2. cap. 4. Πράνδιος eadem pariter notione dixerunt Græci. Theophanes ann. Justitiani 31. de Avaribus pag. 202 :
Εἶχον γὰρ τὰς ϰόμας ὄπισθεν μαϰρὰν πανὺ δεδεμένας πρανδίοις, ϰαὶ πεπλεγμένας. Πράνδιαeodem significatu habet Constantinus de Adm. Imp. cap. 6. Vide Glossar. med. Græcit. voce Πράνδιον, col. 1221.