« »
 
[]« Bren » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 740c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREN
BREN, Brennium, Furfur : vox, ut videtur, formata ex cantabrum, quod idem sonat. Vox est vetus Gallica, quæ nihil habet commune cum Cantabrum, nisi significationem. Vide Raynouardi Glossar. hac voce vol. 1. pag. 254. Papias : Cantabrum, far caninum, quo canes pascuntur, purgamentum tritici. Ugutio : Furfur, Brennum. Ex Cambro Britannico Brann, furfur. Catholicon Armoricum : Bren, Gall. Bren, son, Lat. hoc cantabrum, furfur. Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 499 :
Idem vir Robertus vocabatur et Meslebren, id est, miscens furfurem.
Rogerus Hovedenus in Ricardo I. pag. 675 :
Si aliquis autem bladum emerit, et de eo panem fecerit, tenetur lucrari in salina unum teruncium et Bren.
Statutum Joannis Regis Anglor. apud Matthæum Paris pag. 145 :
Ita quod pistores poterant sic vendere, et in quolibet quartario lucrari tres denarios, exceptis Brennio et duobus panibus ad furnarium.
Computus ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. cxc :
De x. carellorum et cista et Brenno, xxx. l. et iii. s. minus.
Guiotus Pruvinensis in Biblia MS. : []
Il parolent et bien et bel,
Il ressemblent le buretel
Selonc l'Escriture devine,
Qui giete la blanche farine
Fors de lui, et retient le Bren.
Manger du Bren de quelqu'un, in veteribus Statutis MS. pro Talemellariis Parisiens. ap. Depping. pag. 6. :
Li Tamellier qui sont Haubanier, sont quites du tonlieu des pors qu'il achetent , et de ceux qui revendent, pourtant quis aient une fois mengié de leur Bren
. Vide V. Cl. Menagium, in Orig. Francic. et infra Brenum suo loco.
P. Carpentier, 1766.
Brenacus, Furfureus, in Glossar. vet. ex Cod. reg. 7684. Hinc repetenda videtur origo vocis Breneux vel Brenoux, qua virum, cujus uxor mœchatur, significabant, quasi alienos canes venaticos furfure suo pasceret. Lit. remiss. ann. 1381. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 122 :
Ledit Perrinet..... dist à icellui Henry (de Monstruel) plusieurs villaines et hautaines paroles, et le appella sanglant Brenoux, qui est à dire, coux au païs.
Aliæ ann. 1415. in Reg. 168. ch. 385 :
Lequel Dartel clamoit le suppliant Breneux, qui vaut autant à dire, selon le commun entendement du pais (Champagne) en matiere de injures dittes à homme marié, comme s'il l'eust clamé coux.
Brenagium, Brennagium, Tributum quod pro Brennio præstatur, vel Brennium ipsum, quod tenentes dare tenentur dominis suis pro canum venaticorum pastu. Gesta Dominorum Ambasiensium cap. 2. n. 9 :
Consuetudinem quandam quæ Brennagium dicitur, etc.
In Regesto Philippi August. fol. 69 :
Festagium, Brenagium, Ramagium.
Charta ann. 1313. in Regesto 49. Chartophylacii Regii Ch. 191 :
Comme nostre Sire le Roy nous eust mandé par ses Lettres, que nous enformissions de la valuë des terres gaagnables, des champars, du Brenage, et des autres menuës rentes que il avoit en la ville de Gisors.
Et infra :
Item le Brenaige vaut 15. muids d'avaine par an.
Alia Roberti Comitis Drocensis ann. 1184 :
Ut scilicet Canonici singulis annis nomine Brenagii prædicti vavassoribus nostris 20. sextarios avenæ... persolvant.
Tabulæ Gaufredi de Lisiniano D. de Vouvent et de Mervent ann. 1232 :
Procurationes, quas mihi deberi dicebam, et meis præpositis, Falconariis, Venatoribus, servientibus, ac cuilibet de familia mea, quandocumque diverteremus ad Monasterium memoratum, (Malleacense) simili modo concedo, remitto, et quitto necessaria quæ dicebam equis, mulis, canibus et avibus meis, ac eorum custodibus, in eodem Monasterio seu membris ipsius perendinantibus ex consuetudine ministrari.
Vide tom. 1. Monastici Anglic. pag. 98. Eo etiam spectant quæ habet Hincmarus ex Adalardo de Ordine Palatii cap. 24. ubi de Venatoribus et Falconariis regiis :
Admonere studebant quando tanti, vel quando toti more solito foris nutriendi usque ad tempus mitterentur, aut tempore congruo per denominata loca venandi causa pariter et nutriendi disponerentur.
Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 256. et 352. Capitul. de villis, cap. 58.
P. Carpentier, 1766.
Bernage nostris utraque notione. Charta Phil. Pulc. ann. 1306. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 407. r° :
Toutes les avenes que nous avons, poons et devons avoir pour raison des Bernages, etc.
Alia ejusd. reg. ann. 1311. in Reg. 46. Chartoph. reg. ch. 168 :
Un boissel d'aveine et demi boissel de Bernage, etc.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Branagium, in Charta Ludovici VII. ann. 1168. tom. 1. Ordinat. Regum. Franc. pag. 17. n. 15 :
A Branagio cadat, quod tempore nostro superappositum est, et ita sit sicut erat tempore Patris nostri.
Ibidem Gallice :
Chi ce doit Brenage, ce que en nostre temps, et par dessus à adjouté, et ensint soit comme il estoit ou tans nostre Pere.
Vide Brennacum suo loco.
Bernagium. Aresta ann. 1257. in eodem Reg. fol. 6 :
Marescallus habet ibi Bernagium suum per manum D. Regis.
Aresta Candelosæ ann. 1274. fol. 75 :
Probatum fuit confessionem Procuratoris Decani et Capituli sancti Aniani Aurelian. per inquestam super hoc factam, quod... est in possessione percipiendi et levandi Bernagium seu tensamentum ab hominibus manentibus in terra dicti Capituli apud, etc.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 960 :
Ego Willermus Normanorum Comes concedo eam (Ecclesiam) liberam ab omnibus consuetudinibus granariorum et Bernagiorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bernage dictum olim a veteribus Gallis, sed alia paululum notione, scilicet pro omni comitatu Regis seu alterius cujusvis potentioris domini. Vigiliæ Caroli VII. Regis Franc. de oppido Pontisara a Francis obsessa ann. 1441. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1479 :
Le feu Roy audit siege lors
Faisoit conduire grand Bernage,
Et avoit autour de son corps,
Plusieurs de son sang et lignage.
Vide Barnage in Baro, supra pag. 602.
Brenaticum et Brennaticum, in Diplomate Ludovici Reg. ann. 1134. in Probat. Hist. Drocensis pag. 224. et in alio Regis Henrici I. ann. 1033. in Hist. Meledun. pag. 285. et 310. ubi fallitur Seb. Rouïllardus, dum ait esse tributum quod pro venaticorum canum stramine præstabatur. Furfuragium, dicitur in Chronico Mauriniacensi pag. 360 :
Quidam viri impii videntes ita locum proficere, cœperunt lacessere et calumnias quasdam inferre facere : quorum alii minaciter expetebant Furfuragium, alii Gallinagium, alii Tutamentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brennaria, in Charta Odonis Ducis Burgundiæ ann. 1102.
Brenneria, in Testamento Petri Comitis Sabaudiæ ann. 1278. et in Charta Odonis Ducis Burgund. ann. 1102. apud Perardum pag. 205.
Brennarii, Qui Brennatico cogendo præfecti sunt, vel penes quos canum pascendorum erat cura. Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1255 :
Quia cum Brennarii et Venatores mei gistum cum canibus suis capere consueverint in terra et villis S. Benigni Divionensis, etc.
Tabularium Vindocinense Ch. 440 :
De comessationibus pæne quotidianis per omnes obedientias quas ipse et Brenarii ejus faciunt.
Atque ii canes venaticos ad venationem ducebant.  :
Sire en ce gaut a trouvé un Bernier,
Le plus bel homme qui onques fu sor ciel,
S'a un senglier retenu à trois chiens.
Et infra :
Pardevant vos a occis un Bernier.
Istiusmodi exactiones pro canibus venaticis, atque adeo ipsis venatoribus Tenentium impensis, pascendis, sæpe observare est. Charta Renardi II. Comitis Senonensis, in Tabul. S. Germani de Pratis :
Villam de Villers ab omni judiciali potestate liberam esse decernimus, [] ita ut nullus Judex publicus vel Venator, seu ministerialis noster ad freda, aut tributa exigenda, vel homines in ea commanentes, vel paratas faciendas, vel teloneos tollendos, aut rotaticum, vel pedaticum, seu stratum, vel pastum venatorum et canum accipiendum... in eam ingredi audeat.
Alia Roberti Ducis Burgund. ann. 1042. in eodem Tabul. :
Has omnes consuetudines guerpivi, scilicet mei hospitalitatem et canum pabulum, nec non caballorum meorum custodumque eorum receptum, atque vini captionem.
Litteræ Regis Roberti in Tabulario Abbatiæ S. Dionysii :
Venatorum hospitationes, Falconariorum diversiones.
In alia S. Ludovici ann. 1269. apud Doubletum pag. 911 :
Pastus sive procuratio canum nostrorum.
Necrologium Ecclesiæ Carnotensis 9. Kl. Octob. :
Basochas a Regia exactione, quæ Brennagium dicitur, non sine maximo sumptu liberavit.
In arestis Candel. 1261. i. Reg. Parl. f. 121 :
Judicatum fuit quod Brenagium levaretur per focos.
Aresta O. SS. ann. 1262. in eodem Reg. f. 37 :
Inquesta facta... ad sciendum, utrum consuetum sit in Aurelianesio et territorio de Cuny, quod quando Capitula, Religiosi, aut Nobiles excolunt terras suas ad proprias carucas et proprias expensas suas, utrum inde reddant aliquod Brenagium Dom. Regi... Milites, Capitula, Religiosi non tenentur solvere Brenagium de propriis terris suis quæ redeunt ad manus ipsorum.
Adde fol. 44.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brenerii. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 334. col. 2 :
Falconerios, Brenerios et Lavanderias habere voluit et ordinavit dictus Dom. Dalphinus consuetos.