« 10 breve » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 745a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS10
10. BREVE, Annuus reditus qui ex prædiis aut rebus aliis provenit, qui in brevibus
describi solet. Charta Joannæ Comitissæ Flandriæ pro Marquetano Monasterio, apud Buzelinum
lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 30. § 26 :
Ad opus quoque unius Hospitalis, quod infra ambitum ejusdem Monasterii inchoavimus, 200. librarum reditus in eleemosynam contulimus... sumendos annuatim de paratioribus proventibus, ad Brevia nostra Insulensia pertinentibus, etc.Infra :
40. libr. reditus assignavimus solvendos ad nostra Brevia de Gandavo.Alia Margaretæ-Comitissæ apud eumd. :
Sexaginta solidos singulis annis de Brevibus, quæ Majus officium appellantur, Brugis in S. Christophoro recipiendos.Adde Marchantium lib. 1. Flandriæ, Novam Gall. Christ. Instr. tom. 4. col. 304. D. Miræum tom. 1. Diplom. Belg. pag. 556. col. 1. pag. 577. col. 2. et 1323. col. 1. edit. 1723. Vide infra Breviarium rerum fiscalium.
Breves, Alia notione, in veteri Charta apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 369.
370.