![[]](img/image.png)
BRUNETI, Monetæ species. Chron. Januens. Jacobi de Varagine apud Murator. tom. 9. col.
34 :
Hoc temporeEt col. 37 :(ann. 1113.)inventa est moneta denariorum qui Bruneti dicebantur, prius enim Januenses Papiensibus utebantur.
Anno Domini mcxxxix. moneta quæ dicebatur Brunetorum, quæ tunc Januæ fiebat, cessata fuit.... Primo enim in Janua expendebantur Papienses, deinde Bruni, postea Bruneti, qui erant minores quam Bruni, ultimo dicuntur Januini.