« »
 
[]« Buccellarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 765b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUCCELLARIUS
BUCCELLARIUS, Cliens, Verna, qui patroni panem edit, buccio, parasitus. Papias : Assecla, Cliens, Buccellarius. [] Alibi : Parasituli, Buccellarii. Qua notione usurpatur in Lege Wisigoth. lib. 5. tit. 3. § 1 :
Quicumque in patrocinio constitutus sub patrono aliquid acquirit, medietas ex omnibus in patroni, vel filiorum ipsius potestate consistit, aliam vero medietatem idem Buccellarius, qui acquisivit.
Anastasius in S. Zacharia PP. pag. 80 :
Hic beatissimus Papa instituit, ut crebris diebus alimentorum sumptus, qui et Eleemosyna usque nunc appellatur de venerabili Patriarchio, a Buccellariis, pauperibus, et peregrinis, qui ad S. Petrum morantur, deportari, eisque erogari.
Sic enim MSS. præferunt, non Paracellarii, ut habent libri editi : ubi Buccellarii videntur fuisse Pontificis domestici.
Cum igitur Clientes in patroni familia essent, et eorum sumptibus enutrirentur, parasiti interdum vocati. Gloss. Isidori : Scurra, Parasitus, Buccellarius. Idem Papias : Parasitus, Buccellarius, Adulator. Alibi : Parasituli, Buccellarii. Ugutio : Buccellarius, Gluto. Gloss. Lat. MS. Regium Cod. 1013 : Assecla, Buccellarius. Alibi : Parasitus, Buccellarius, adulator, vel blanditor. Althelmus de Laud. Virginit. :
Hæc tanta prodigia cernens Claudius Tribunus obstupuit, et corde compunctus, cum 70. militibus, et omni familia, et vernacula clientela, una cum Parasitis et sodalibus credidit in Dei Filium.
Ibid. :
A propriis Parasitis et domesticis clientibus.
Vide Parasitus. In Glossar. med. Græcit. col. 213. Cangius hæc ita retractat : Glossæ in Basilic. : Βουϰελλάριος, ὁ ἀποστελλόμενος ϰαὶ φῶν τινά. Sic dicti Buccellarii, quod eorum opera uterentur imperatores in interficiendis privatis hostibus vel etiam maleficis. Ita Valentinianum III. a Buccellariis Aetii interfectum tradit Gregor. Turon. In Glossis Isidori Scurra et Parasitus pro Confectore seu carnifice sumuntur, uti in voce scurra docuimus in Gloss. med. Lat.
Buccellarii præterea dicuntur stationarii milites, qui panem alicujus edunt, ut apud eum morentur, ex voce buccella, quæ panem significat. Liber 60. Basilicon tit. 18 : Βουϰελλάριοι λέγονται οἱ παραμένοντες στρατιῶται, ἐϰ δὲ τοῦ Βούϰϰα, ὅ ἐστιν ὁ ἄρτος, ἐϰλήθησαν Βουϰελλάριοι, οἱ τὸν ἄρτον τινὸς ἐσθιόντες ἐπ᾽ αὔτῳ τούτῳ τῷ παραμένειν αὐτῷ. Hinc Glossæ laudatæ : Adsecla, Buccellarius. Buccellarii igitur sunt custodes corporis, stipatores, armigeri, domestici procerum, cujusmodi fuit Occylla Buccellarius Aetii, a quo occisus est Valentinianus III. Augustus apud Gregorium Turonensem lib. 2. Hist. cap. 8. quem cæsum ab Armigeris ejusdem Aetii tradit Prosper in Chronico. Ob hanc forte causam Spatharios et Buccellarios, ambulante exercitu, Imperatorem immediate subsequi jubet Mauricius lib. 2. Strateg. cap. 9 :
Ὄπισθεν δὲ αὐτοῦ εὐθὺς τοὺς Σπαθαρίους, ϰαὶ μετ᾽ αὐτοὺς, τοὺς Βουϰελλάρίους.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bucellarii, Eadem notione, in Passione S. Thomæ Martyris. Locum vide in Bisacuta.
Bucellarii etiam, si Constantinum Porphyrogenitum audimus lib. περὶ Θεμάτων cap. 6. dicuntur, qui militibus panes ministrabant : sic dicti, inquit, διὰ τὸ ἐπαϰολουθεῖν τοῖς στρατιώταις, ϰαὶ τὰς τροφάς αὐτῶν ἐπιφέρεσθαι. Βουϰελλάριος γὰρ ϰατὰ Ῥωμαίων διάλεϰτον, ὁ φύλαξ τοῦ ἄρτου ϰαλεῖται. Quod firmatur ab Olympiodoro apud Photium pag. 179. qui non modo ait, Buccellariorum nomen sub Honorio Aug. primum auditum ; sed et Buccellarios, a Buccellato appellatos. Quid autem [] sonet buccellatum, dicemus infra. Cæterum non placet Jacobi Gothofredi sententia, qui Buccellarios a bucculis, id est, uti censet, cassidibus appellatos scribit ad l. 1. Cod. Th. de Fabric. (10, 22.) Conf. Ritter. in Glossar. Nomic. Cod. Theod. voce Bucculæ, et Forcellin. voce Buccellarii. Adde Just. Cod. lib. 9. tit. 12. const. 10.
Buccellarii denique dicti Galatæ et Maryandini sub extrema Græcia, quod huic ministerio potissimum addicti essent, seu, ut alii probabilius volunt, quod milites Buccellarii olim in ea regione tuenda excubarent in præsidiis locati. Lexic. Græc. MS. Reg. Cod. 2062 :
Γαλογραιϰία, ἡ τῶν Βουϰελλαρίων χώρα, οἱ αὐτοὶ ϰαὶ Ἑλληνογαλάται γράφονται, ἤ ὀνομάζονται.
Eorum vero Provincia Βουϰελλάριον, Cedreno pag. 466 et Thema Buccellariorum cæteris Scriptoribus Byzantinis passim dicitur, quod ex Suida, et Constantino, loco citato, aliisque docent Rigaltius et Meursius, quos non exscribo. Adde Append. ad Glossar. med. Græc. col. 42, a.