« »
 
[]« Bucinum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 768b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUCINUM
BUCINUM, Clangor buccinæ, Isidoro lib. 18. Orig. cap. 4. sect. 1. et in Vet. Gloss. San-German. num. 501. Vide in Buccina. et Forcellin. Vergil. Maro ap. Maium Classic. Auctor. tom. 5. epit. 10. pag. 140 :
Verbum igitur duobus ex modis constat,
ver ex verbere quod lingua gutturi infligit, bum ex Bucino quod vox reboat, etc. Dignus qui cum isto conferatur Smaragd. in Donat. lib. 1. cap. 5 :
Verbum a verberatione et bombo nomen accepit, bombus enim sonus dicitur ; accepit a verberatione primam sillabam
ver, et a bombo ultimam bum, et sic compositum est verbum.