« 1 bura » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 779a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURA1
1. BURA, Buria. Adalardus in Statutis Monasterii Corbeiens. lib. 2. cap. 1.
Guerard. post. Irmin. pag.
315. :
Carra vero accipiant hortolani de Bura omni anno, secundum consuetudinem.Eodem cap. lib. 1. cap. 1. Guerard. pag. 307. de laïcis, qui serviunt extra Monasterium :
Ad piscariam sex, ad stabulum 2. ad hortos 8. ad Buriam 7.Quo loco, Buriam, locum, ubi lintea eluuntur, vulgo Buerie, interpretantur viri docti : an curiam ? Idem enim error irrepsit apud Petrum de Vineis lib. 5. Ep. 80. Vide Buria.
P. , 1766.
◊ Locus ubi lintea eluuntur ;
nam Bure, pro Lixivio nostri dixerunt. Vocabul. Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. reg.
4120 : Bure, Buresse, Lotium, lotrix.Vide Buanderia et infra Burraria.
◊
Guerard. in Glossar. pecul. Polypt.
Irmin. :
Bura, Buria, Locus sive ædes ubi plaustra, instrumentum plostrarium, omnia denique ad rem vehicularem spectantia asservantur ; unde fluxerit apud nos vox Bourrelier. Adde Anglos. esse Bur, ap. Bosworth. 21. d. a storehouse, Suecis Bur, Apotheca vel locus ubi suppellex domestica servatur, ap. Ihrium, in Glossar. Suio-Gothic. vol. 1. col. 293.